The Bible Software
bible.softwareHebrewsHebrews 11 › Hebrews 11:29

Hebrews 11:29

Fide transierunt mare Rubrum tamquam per aridam terram: quod experti Ægyptii, devorati sunt. + 11.29 Transierunt mare Rubrum, etc. Sic per baptismum fideles transeunt, remissis peccatis; tanquam Ægyptiis cum diabolo principe tenebrarum submersis.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

By faith they passed through the Red sea as by dry land: which the Egyptians assaying to do were drowned.

In Context

28Fide celebravit Pascha, et sanguinis effusionem: ne qui vastabat primitiva, tangeret eos. + 11.28 Fide celebravit Pascha. Hac utique quia sic credidit populum salvandum: illos quidem a Pharaone, nos a diabolo.

30Fide muri Jericho corruerunt, circuitu dierum septem. + 11.30 Circuitu dierum septem completo a Levitis arcam Dei portantibus, et æneis tubis clangentibus.

Read all of Hebrews 11

Cross References

Exodus 14:13Et ait Moyses ad populum: Nolite timere: state, et videte magnalia Domini quæ facturus est hodie: Ægyptios enim, quos nunc videtis, nequaquam ultra videbitis usque in sempiternum. + 14.13 Ægyptios enim quos nunc, etc. AUG. quæst. 5 in Exod. Sicut enim vidistis Ægyptios hodie, non apponetis amplius videre eos in æternum tempus. Quomodo autem sunt accipienda hæc ververba, cum viderint postea Isrælitæ Ægyptios? An quia isti qui tunc videbant, non eos ulterius viderunt, quia et illi mortui sunt qui sequebantur, et isti omnes quisque die mortis suæ? Nam posteri eorum viderunt posteros illorum. An, non eos videbitis sicut hodie, intelligendum est, non sicut hodie persequentes et inimicos, ut nulla sit quæstio nec de æterno tempore quod hic posuit, quia etsi videbunt se utrique tempore resurrectionis, non sic ut hodie.

Nehemiah 9:11Et mare divisisti ante eos, et transierunt per medium maris in sicco: persecutores autem eorum projecisti in profundum, quasi lapidem in aquas validas.

Psalms 78:13Nos autem populus tuus, et oves pascuæ tuæ, confitebimur tibi in sæculum; in generationem et generationem annuntiabimus laudem tuam.] + 78.13 Nos autem. CASS. Conclusio exsultativa, non victorum, sed patientium. Et suavis conclusio lamentationis. AUG. Nos autem. Hæ sunt reliquiæ a Matathia congregatæ. Vel, generaliter, de omni genere piorum ac verorum Christianorum accipiendum est, ut etiam Christianus populus ibi sit mistus; hic est grex pro quo oravit, ne diutius irasceretur. ID. Vel, in generatione, id est, in futuro sæculo annuntiabimus, non pro aliorum instructione, sed pro debito honore.

Psalms 114:1Alleluja. [Dilexi, quoniam exaudiet Dominus vocem orationis meæ. + 114.1 Alleluia. Hic titulus sæpe iteratur, quia laudatio Dei, et dignitas est operum, et pretium laborum, id est, meritum est et præmium. AUG. Propheta de fovea peccatorum liberatus, et in petra constitutus, primo gratias agit quia exauditus est, et contra omnia pericula se invocasse dicit. Psalmus iste est consolatio fidelium contra dolores sæculi. Dilexi. ID. Dicit hoc ovis quæ erraverat, filius reversus, hujus sæculi peregrinus. CASS. Dilexi. Non propter temporalia bona mihi data, ut infideles, sed quoniam, etc. Diligitur Deus et ab infidelibus quia bona dat; unde: Confitebor tibi cum benefeceris ei Psal. 48.. Diligitur perfecte, eum animus adversis non movetur, sed spe accenditur: quem modum post exponit, dilexi. Non quia me regem fecit, prospera dedit, sed quia orationem audit in angustiis. 1

Isaiah 11:15Et desolabit Dominus linguam maris Ægypti, et levabit manum suam super flumen in fortitudine spiritus sui; et percutiet eum in septem rivis, ita ut transeant per eum calceati. + 11.15 Linguam maris. ID. Quæ idola laudabat. Mare, id est, populus Ægypti, qui super omnes idola colit, ut Deum laudet et timeat, et idola condemnet et abijciat. Et levabit. Ut Idumæa, et Moab, et filii Ammon tradent manus apostolis, sic et Ægyptii. Et percutiet. Id est, minuet pro uno septem principes ponendo, etc., usque ad ut siccis pedibus transirent. Ut transeant per eum, etc. Sub metaphora, Nilus divisus et in partes cæsus dicitur, etc., usque ad Domino Evangelio viam præparante.

Isaiah 63:11Et recordatus est dierum sæculi Moysi, et populi sui. Ubi est qui eduxit eos de mari cum pastoribus gregis sui? Ubi est qui posuit in medio ejus spiritum Sancti sui; + 63.11 Moysi. Quia non est alius qui orat pro eis. Ubi est, etc. Propheta videns populi sui abjectionem, miseriam et afflictionem jam imminentem propter Filii Dei negationem, condolendo exclamat, dicens: Ubi est? quasi dicat: Clementia Omnipotentis. Ubi est qui posuit? Moysi scilicet, quia orante Moyse, tulit Dominus de spiritu ejus et dedit septuaginta viris.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Hebrews 11:29

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Hebrews 11:28Hebrews 11Hebrews 11:30 →