Ecclesiastes 7:20
Sapientia confortavit sapientem super decem principes civitatis; + 7.20 Decem principes. HIER. Angelos, qui civitati nostræ, id est Ecclesiæ, tanquam custodes, id est auxiliatores, præsunt. Et decem dicuntur, quia denarius numerus est perfectus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
For there is not a just man upon earth, that doeth good, and sinneth not.
In Context
21non est enim homo justus in terra qui faciat bonum et non peccet.
Cross References
1 Samuel 20:34Surrexit ergo Jonathas a mensa in ira furoris, et non comedit in die calendarum secunda panem. Contristatus est enim super David, eo quod confudisset eum pater suus.
2 Chronicles 6:36Si autem peccaverint tibi (neque enim est homo qui non peccet), et iratus fueris eis, et tradideris hostibus, et captivos duxerint eos in terram longinquam, vel certe quæ juxta est,
Psalms 14:1Psalmus David. [Domine, quis habitabit in tabernaculo tuo? aut quis requiescet in monte sancto tuo? + 14.1 Domine, quis? CAS. Psalmus iste proprie morum est institutorius, præsumptionis repressio: ubi agitur de unitate præsentis Ecclesiæ et futura quiete. Primo interrogat propheta, quasi sacerdos ante faciem Domini stans, et responsa petit; volens scire quos Deus sua dignos judicet Ecclesia. 1
Psalms 130:3Speret Israël in Domino, ex hoc nunc et usque in sæculum.] + 130.3 Speret Isræl. CASS. Secunda pars, ubi concludit suo exemplo cæteros monens.
Proverbs 20:9Quis potest dicere: Mundum est cor meum; purus sum a peccato? + 20.9 Qui potest dicere. Non dicit, quis habet, etc., usque ad proximorum quasi vilia despiciunt, subdit: Pondus et pondus. Diversum pondus, etc., usque ad quibus indiciis judicium nostri dirigere debeamus.
Isaiah 64:6Et facti sumus ut immundus omnes nos, et quasi pannus menstruatæ universæ justitiæ nostræ; et cecidimus quasi folium universi, et iniquitates nostræ quasi ventus abstulerunt nos. + 64.6 Menstruatæ, etc. Mene Hebraice, Luna Latine; unde menstruatæ quæ singulis mensibus solent sanguinis fluxum sustinere. Et tunc viri abstinere debent ab eis. Tunc enim concipiuntur membris damnati, cæci, claudi, leprosi et hujusmodi: ut quia parentes non erubuerunt misceri in conclavi, eorum peccata pateant cunctis, et aperte redarguantur in parvulis. Ventus. Commotio acris, ut ibi, Imperavit ventis et mari Matth. 8.. Vel Spiritus sanctus: Advenientis Spiritus vehementis Act 1.. Hic enim Spiritus pro vento ponitur significatione Spiritus sancti. Vel, tentatio dæmonum et malorum hominum, ut illud: Venerunt flumina, et flaverunt venti Matth. 7.: et hoc est quasi ventus.