2 Kings 21:9
Illi vero non audierunt: sed seducti sunt a Manasse, ut facerent malum super gentes quas contrivit Dominus a facie filiorum Israël.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
10Locutusque est Dominus in manu servorum suorum prophetarum, dicens:
Cross References
1 Samuel 8:19Noluit autem populus audire vocem Samuelis, sed dixerunt: Nequaquam: rex enim erit super nos,
2 Kings 16:3sed ambulavit in via regum Israël: insuper et filium suum consecravit, transferens per ignem secundum idola gentium, quæ dissipavit Dominus coram filiis Israël. + 16.3 Consecravit. RAB. Beenon filii Ennon. Thophet sive Thaphet est in valle Beennon juxta Acheldemach, locus olim amœnissimus, ubi solebant sacrificare dæmonibus. Hebraice Gehennon, id est vallis Ennon; unde in Evangelio gehenna dicitur, quia sicut perierunt ibi qui idola colebant in corpore et in anima, ita peccatores qui ad infernum transeunt æterna damnatione punientur.
2 Chronicles 36:16At illi subsannabant nuntios Dei, et parvipendebant sermones ejus, illudebantque prophetis, donec ascenderet furor Domini in populum ejus, et esset nulla curatio.
Nehemiah 9:26Provocaverunt autem te ad iracundiam, et recesserunt a te, et projecerunt legem tuam post terga sua: et prophetas tuos occiderunt, qui contestabantur eos ut reverterentur ad te: feceruntque blasphemias grandes.
Proverbs 29:12Princeps qui libenter audit verba mendacii, omnes ministros habet impios.