2 Kings 21:8
Et ultra non faciam commoveri pedem Israël de terra quam dedi patribus eorum: si tamen custodierint opere omnia quæ præcepi eis, et universam legem quam mandavit eis servus meus Moyses.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Leviticus 26:3Si in præceptis meis ambulaveritis, et mandata mea custodieritis, et feceritis ea, dabo vobis pluvias temporibus suis, + 26.3 Si in præceptis Quid fieri, quid vitari deberet, prædixit. In fine quæ observantibus præmia, quæ prævaricantibus supplicia debeantur enumerat. Si in præceptis. ID. Hæc ad litteram stare non possunt, etc., usque ad quæ in hoc capite significantur. ORIG., hom. 16 in Lev. Si lex carnalis est, etc., usque ad, Joannes venit in spiritu et in virtute Eliæ. Mandata mea. Quale est illud: Qui sabbatum non custodit ab omni synagoga lapidetur, et hujusmodi. Dabo vobis pluvias, etc. Et dabo, et superfluum est, consuetudine locutionis nostræ, sed more scripturarum additum. Temporibus. ORIG. Tempore opportuno, non ebrio, non in aliis occupato: prudenter ergo conjiciat doctor cui ministret pluviam, et tritici mensuram, et cui debet lac dare, non det escam
Deuteronomy 28:1Si autem audieris vocem Domini Dei tui, ut facias atque custodias omnia mandata ejus, quæ ego præcipio tibi hodie, faciet te Dominus Deus tuus excelsiorem cunctis gentibus, quæ versantur in terra. + 28.1 Si autem audieris. Sicut inobedientibus prædicit maledictiones et supplicia, sic obedientibus promittit benedictiones et præmia.
2 Samuel 7:10Et ponam locum populo meo Israël, et plantabo eum, et habitabit sub eo, et non turbabitur amplius: nec addent filii iniquitatis ut affligant eum sicut prius, + 7.10 Et ponam locum. Tempus Salomonis describit, quo filii Isræl pacem undique habuerunt, nec afflicti sunt sicut tempore Judicum.
1 Chronicles 17:9Et dedi locum populo meo Israël: plantabitur, et habitabit in eo, et ultra non commovebitur: nec filii iniquitatis atterent eos, sicut a principio,
Psalms 37:3quoniam sagittæ tuæ infixæ sunt mihi, et confirmasti super me manum tuam. + 37.3 Sagittæ. AUG. Vindictæ quas minabaris Adæ, dicens: In quacumque die comederitis, morte moriemini. Quia comedit, infixæ sunt et nobis; et non ad horam, sed confirmasti, ut sit usque in finem sæculi. AUG., CASS. Quoniam sagittæ. Numerat quæ patitur, etc., usque ad quod leviter potest lædi. 1
Isaiah 1:19Si volueritis, et audieritis me, bona terræ comeditis. + 1.19 Si volueritis et audieritis, etc. ID. Liberum arbitrium reservatur, etc., usque ad ad laudem Dei transiret religio. ID. Moraliter; anima fidelis et plena judicii, dum Deo obedit, Deus in ea habitat, qui est justificans justitia; si autem a Deo recedit non loco, sed merito, habitatur a malignis spiritibus, qui sunt homicidæ animarum.