The Bible Software
bible.software › Ii Regum › Ii Regum 24 › Ii Regum 24:15

Ii Regum 24:15

Transtulit quoque Joachin in Babylonem, et matrem regis, et uxores regis, et eunuchos ejus: et judices terræ duxit in captivitatem de Jerusalem in Babylonem.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And he carried away Jehoiachin to Babylon, and the king’s mother, and the king’s wives, and his officers, and the mighty of the land, those carried he into captivity from Jerusalem to Babylon.

In Context

14Et transtulit omnem Jerusalem, et universos principes, et omnes fortes exercitus, decem millia, in captivitatem, et omnem artificem et clusorem: nihilque relictum est, exceptis pauperibus populi terræ. + 24.14 ID., ibid. Artificem et inclusorem, nihilque relictum est, exceptis pauperibus populi terræ. RAB. ex Bed., ibid. Quod supra populo Isræl Philisthiim regnantes fecisse narrantur, cum dicitur: Faber ferrarius non inveniebatur in omni terra Isræl, caverant enim Philisthiim, ne forte facerent Hebræi gladium aut lanceam ad repugnandum I Reg. 13., ita nunc Chaldæi satagunt, ut nullus in ea remaneat artifex et inclusor, qui diruta urbis mœnia componere possit vel resarcire RAB. Mali sunt rectores, qui munere et dono divino abutuntur, et falso sibi nomen justitiæ usurpant. Matthathia vel Matthanias enim interpretatur munus sive donum: Sedecias justus Dominus. Undecim annis regnavit, quia transgressor legis fuit, quæ significatur denario, numero. Novenarius, qui minus habet denario imperfectionem legis significat, sicut undenarius transgressionem. Recte ergo Nabuchodonosor in nono anno regni Sedeciæ obsedit civitatem mense decimo, et decima die mensis: quia mali pastores, cum decalogi mandata, quæ scientia tenent, opere et doctrina perficere negligunt, necesse est ut plebem sibi commissam antiquus hostis cum suo exercitu obsidione circumdet, et munitione erroris ac vitiorum constructa claudat, vallando civitatem: sicque fames in civitate prævaleat, fames utique verbi Dei cum non expenditur panis doctrinæ populo terræ.

16Et omnes viros robustos, septem millia, et artifices, et clusores mille, omnes viros fortes et bellatores: duxitque eos rex Babylonis captivos in Babylonem.

Read all of Ii Regum 24

Cross References

2 Kings 24:8Decem et octo annorum erat Joachin cum regnare cœpisset, et tribus mensibus regnavit in Jerusalem: nomen matris ejus Nohesta filia Elnathan de Jerusalem. + 24.8 Jerusalem. BEDA in lib. Reg., quæst. 30, tom. 2. Jerusalem et terra Isræl, etc., usque ad id est, scientia spiritualis ad peccatorum opera convertitur.

2 Kings 25:21Percussitque eos rex Babylonis, et interfecit eos in Reblatha in terra Emath: et translatus est Juda de terra sua.

2 Chronicles 36:10Cumque anni circulus volveretur, misit Nabuchodonosor rex, qui adduxerunt eum in Babylonem, asportatis simul pretiosissimis vasis domus Domini. Regem vero constituit Sedeciam patruum ejus super Judam et Jerusalem. + 36.10 Regem vero. Sedecias significat eos qui regimen in populo Dei suscipiunt: interpretatur enim Sedecias justus Domini. Illi enim accipiunt sedem justitiæ ad exercenda opera justitiæ, honoris et officii accipiunt dignitatem, maxime quia filii Josiæ, id est salutis Domini, per gratiam baptismi et unctionem chrismatis nuncupari merentur: sed degenerantes relabuntur in vitiorum fœditate, et se subditos convertunt ad impietatem, nec fidem quam Deo promiserant, custodiunt, nec cum hominibus pacis fœdera servant. Tales quotidie lex divina, prophetarum, et apostolorum miracula e peccatis recedere, et ad Dominum per pœnitentiam reverti monent: sed semel indurati, verba salutis despiciunt, unde Deus iratus mittit contra eos regem Chaldæorum, id est, diabolum cum satellitibus suis, id est, spiritualibus nequitiis, qui nulli parcentes ætati, nulli deferentes dignitati, quoscunque capiunt, in Babylonem, id est, in confusionem tranferunt; et domum Domini incendunt, quia fideles, qui sunt templum Dei, blasphemare compellunt. Muros Jerusalem destruunt, cum custodias pastorum decjiciunt, turres comburunt, cum prælatos per illicita desideria exurunt: omne pretiosum demoliuntur, cum eos qui de virtutis et scientiæ prærogativa sibi applaudunt, ad nihilum redigunt. Finis libri Paralipomenon similis principio libri sacerdotis Esdræ: unde quod ibi exposuimus, hic replicare non est opus. De Cyro quoque quomodo Christum significet, et quæ de eo dicantur, et quæ ad ipsum referantur, in Isaia exposuimus. RAB. ex Beda. Salomon templum Domini septem annis construxit in Jerusalem, etc., usque ad scilicet et civitatis Dei de qua ejecti fuerant, recipiunt.

Esther 2:6qui translatus fuerat de Jerusalem eo tempore quo Jechoniam regem Juda Nabuchodonosor rex Babylonis transtulerat,

Jeremiah 52:28Iste est populus quem transtulit Nabuchodonosor: in anno septimo, Judæos tria millia et viginti tres: + 52.28 Iste est populus, etc. RAB. Tertio vastavit Nabuchodonosor Judæam. Primo, cum Joachim, etc., usque ad et retrudit in carcerem inferni, ubi gemunt in perpetuum damnati.

Ezekiel 17:12Dic ad domum exasperantem: Nescitis quid ista significent? Dic: Ecce venit rex Babylonis in Jerusalem, et assumet regem et principes ejus, et adducet eos ad semetipsum in Babylonem.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Ii Regum 24:15

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Ii Regum 24:14Ii Regum 24Ii Regum 24:16 →