Ii Regum 25:13
Columnas autem æreas quæ erant in templo Domini, et bases, et mare æreum quod erat in domo Domini, confregerunt Chaldæi, et transtulerunt æs omne in Babylonem. + 25.13 Columnas autem æreas quæ, etc. ID. Et bases intelligimus doctores, qui sonoritate prædicationis et fidei firmitate debuerunt alios sustentare. Mare æneum baptismi lavacrum, vel compunctionem lacrymarum. Hæc quidem omnia Chaldæi spirituales per inertiam magistrorum, et de domo Domini auferre nituntur, et confringere.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
12Et de pauperibus terræ reliquit vinitores et agricolas.
Cross References
1 Kings 7:15Et finxit duas columnas æreas, decem et octo cubitorum altitudinis columnam unam: et linea duodecim cubitorum ambiebat columnam utramque. + 7.15 Et finxit. BED. ubi supra, cap. 18. Columna ante fores templi decem et octo cubitis alta est, etc., usque ad a recta via qua ad promissam patriam gradimur, ulla in parte declinemus. Decem, etc. Ter enim seni decem et octo faciunt: tria, scilicet ad fidem pertinent propter Trinitatem; sex ad operationem, quia sex diebus factus est mundus, tria per sex multiplicantur, cum justus ex fide vivit et cognitionem piæ fidei cumulat exsecutione bonæ actionis. Et linea. BEDA, ibid. Norma apostolicæ institutionis ambit columnam utramque, cum doctor Judæis vel gentibus prædicare missus, ea tantum facere curat et docere, quæ per apostolos accepit et didicit Ecclesia. Nam qui aliter docere, vivere vel prædicare voluerit, et apostolica decreta spernere vel pro libito suo nova statuere, non est columna in templo Dei: quia dum apostolica instituta sequi contemnit, vel exilitate inertiæ, vel elationis grossitudine duodecim cubitorum lineæ non convenit.
1 Kings 7:27Et fecit decem bases æneas, quatuor cubitorum longitudinis bases singulas, et quatuor cubitorum latitudinis, et trium cubitorum altitudinis. + 7.27 ID., ibid. Mille perfectionem significat, quia denarium quadratum solidum facit. Decies enim decem, centum faciunt, quæ figura jam quadrata, sed adhuc plana. Verum ut in altitudinem surgat et solida efficiatur, multiplica centum per decem, et fiunt mille. Quo numero stabilis et velut quadrata justorum conscientia signatur. Quocunque enim infertis quadratum, stabit, sic animus electorum nulla tentatione a statu rectitudinis inclinatur. Et fecit. ID., ibid., cap. 20. Multifarie multisque modis eadem nostræ salutis sacramenta figurantur, etc., usque ad divino fecit amore fervescere. ID., ibid. Quod ad portandos luteres decem bases sunt factæ, etc., usque ad sed uno eodemque nomine Deum Patrem propter unius donum Spiritus invocantes. Quatuor cubitorum longitudinis. ID., ibid. Quaternorum cubitorum erat longitudo et latitudo basium, quia prædicatores, sive adversa mundi, et longitudinem exsilii, et laborum præsentium foris tolerent, sive cor in dilectione Dei et proximi interna exsultatione dilatent, semper virtutibus student, prudenter scilicet inter bona et mala discernentes, fortiter adversa sustinentes, cor ab appetitu voluptatum temperantes, justitiam in operatione tenentes.
2 Chronicles 4:2Mare etiam fusile decem cubitis a labio usque ad labium, rotundum per circuitum: quinque cubitos habebat altitudinis, et funiculus triginta cubitorum ambiebat gyrum ejus. + 4.2 Mare etiam. RAB. Lavacrum salutare, etc., usque ad et communem a Domino coronam justitiæ sperare debet. Quinque cubitos habebat. Quia quidquid visu, auditu, olfactu, gustu, tactuve delinquimus, totum in baptismo relaxatur. Sed non sufficit præteritorum remissio peccatorum, nisi quisque deinceps bonis operibus institerit. Alioquin diabolus qui exierat multiplicius redit, et fiunt hominis novissima pejora prioribus. Unde audit: Funiculus triginta cubitorum. Hoc est, disciplina cœlestium præceptorum, qua a nostris voluntatibus religamur, unde: Funiculus triplex difficile rumpitur Eccle. 4.; quia observantia mandatorum Dei in cordibus sanctorum, fide, spe et dilectione supernæ retributionis firmata, nulla potest adversitate dissolvi.
2 Chronicles 36:18Universaque vasa domus Domini, tam majora quam minora, et thesauros templi, et regis, et principum, transtulit in Babylonem.
Jeremiah 27:19Quia hæc dicit Dominus exercituum ad columnas, et ad mare, et ad bases, et ad reliqua vasorum quæ remanserunt in civitate hac, + 27.19 Ad columnas. ID. Enumerat vasa quæ translata fuerunt in Babylonem, capto Sedecia, civitate incensa, temploque subverso.
Lamentations 1:10Jod Manum suam misit hostis ad omnia desiderabilia ejus, quia vidit gentes ingressas sanctuarium suum, de quibus præceperas ne intrarent in ecclesiam tuam.