Ii Regum 3:18
Parumque est hoc in conspectu Domini: insuper tradet etiam Moab in manus vestras. + 3.18 Parumque. ID. Non enim sufficit servis Dei abdita mysteria scire: quin etiam debent ea aliis prædicare, et contradicentes redarguere, quibus promissa est certa de hoste victoria, ut percutiant omnem civitatem.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
1 Kings 3:13Sed et hæc quæ non postulasti, dedi tibi: divitias scilicet, et gloriam, ut nemo fuerit similis tui in regibus cunctis retro diebus.
1 Kings 20:13Et ecce propheta unus accedens ad Achab regem Israël, ait ei: Hæc dicit Dominus: Certe vidisti omnem multitudinem hanc nimiam? ecce ego tradam eam in manu tua hodie, ut scias quia ego sum Dominus.
1 Kings 20:28(Et accedens unus vir Dei, dixit ad regem Israël: Hæc dicit Dominus: Quia dixerunt Syri: Deus montium est Dominus, et non est Deus vallium: dabo omnem multitudinem hanc grandem in manu tua, et scietis quia ego sum Dominus.)
Isaiah 7:1Et factum est in diebus Achaz, filii Joathan, filii Oziæ, regis Juda, ascendit Rasin, rex Syriæ, et Phacee, filius Romeliæ, rex Israël, in Jerusalem, ad præliandum contra eam: et non potuerunt + 7.1 Et factum est in diebus Achaz, etc. HIER. Quæ scripta sunt usque ad hunc locum sub Ozia et Joathan filio ejus, visa sunt; sequuntur sub Achaz rege impiissimo, qui a Deo derelictus ab inimicis expugnatur. Achaz. Qui clausit januas templi et Baalim adoravit, filium suum idolo consecravit, altare æneum abstulit, et altare idolorum in templo posuit. Jure ergo a Domino derelictus est: Et surrexerunt adversus eum inimici II Par. 28.. Ascendit, secundo. Primo enim Assyrii de tribu Juda, etc., usque ad facti sunt amici Herodes et Pilatus in passione Christi.
Isaiah 49:6Et dixit: Parum est ut sis mihi servus ad suscitandas tribus Jacob, et fæces Israël convertendas: ecce dedi te in lucem gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terræ.
Jeremiah 32:27[Ecce ego Dominus Deus universæ carnis: numquid mihi difficile erit omne verbum? + 32.27 Ecce ego Dominus. Non omnium gentium vel populi Isræl tantum, etc., usque ad quia alia propter se, alia in usum hominum sunt facta.