The Bible Software
bible.software › Ii Regum › Ii Regum 4 › Ii Regum 4:1

Ii Regum 4:1

Mulier autem quædam de uxoribus prophetarum clamabat ad Eliseum, dicens: Servus tuus vir meus mortuus est, et tu nosti quia servus tuus fuit timens Dominum: et ecce creditor venit ut tollat duos filios meos ad serviendum sibi. + 4.1 Mulier, etc. RAB. Sancta Ecclesia duorum populorum, id est Judaici et Gentilis est mater, etc., usque ad Nam Abraham et Sara tres viros suscepit et pavit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Now there cried a certain woman of the wives of the sons of the prophets unto Elisha, saying, Thy servant my husband is dead; and thou knowest that thy servant did fear the LORD: and the creditor is come to take unto him my two sons to be bondmen.

In Context

2Cui dixit Eliseus: Quid vis ut faciam tibi? dic mihi, quid habes in domo tua? At illa respondit: Non habeo ancilla tua quidquam in domo mea, nisi parum olei quo ungar.

Read all of Ii Regum 4

Cross References

Genesis 22:12Dixitque ei: Non extendas manum tuam super puerum, neque facias illi quidquam: nunc cognovi quod times Deum, et non pepercisti unigenito filio tuo propter me. + 22.12 Non peperceris, etc. AUG. ubi supra. Nunquid non pepercit Abraham filio suo propter angelum? Sed in angelo figuratus est Dominus, qui Deus est et magni consilii angelus. Erat enim in angelo Deus, et ex ejus persona loquebatur. Hoc magis in sequentibus apparebit, cum dicitur: Et vocavit angelus Domini Abraham secundo de cœlo, dicens: Per memetipsum juravi, dicit Dominus. Non enim facile invenitur Christum Patrem dicere tanquam Dominum, præsertim ante incarnationem. Nam secundum carnem hoc congrue dicitur, secundum quam in psalmo II dicitur: Dominus dixit ad me, etc. Quod autem dictum est ibidem, c. 9: Dixit Dominus Domino meo, etc., ad prophetam hoc refertur qui loquitur; sicut illud: Pluit Dominus a Domino, id est, Dominus noster, scilicet Filius, a Domino nostro, Patre scilicet.

Leviticus 25:48post venditionem potest redimi. Qui voluerit ex fratribus suis, redimet eum,

1 Samuel 22:2Et convenerunt ad eum omnes qui erant in angustia constituti, et oppressi ære alieno, et amaro animo: et factus est eorum princeps, fueruntque cum eo quasi quadringenti viri. + 22.2 Ære alieno. ID. Censu scilicet peccatorum quem diabolo persolvunt, dum exhibent membra servire iniquitati ad iniquitatem; necesse est ut tales in amaritudine animi pœnitentiam agant, et ad David veniant, id est, ad Christum cunctis gentibus desideratum, ut fiat eorum princeps. Ipse est enim judex vivorum et mortuorum, et princeps pacis, cujus regni non erit finis.

1 Kings 20:35Tunc vir quidam de filiis prophetarum dixit ad socium suum in sermone Domini: Percute me. At ille noluit percutere.

2 Kings 2:5accesserunt filii prophetarum qui erant in Jericho, ad Eliseum, et dixerunt ei: Numquid nosti quia Dominus hodie tollet dominum tuum a te? Et ait: Ego novi: silete.

2 Kings 2:15Videntes autem filii prophetarum qui erant in Jericho e contra, dixerunt: Requievit spiritus Eliæ super Eliseum. Et venientes in occursum ejus, adoraverunt eum proni in terram,

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Ii Regum 4:1

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
Ii Regum 4Ii Regum 4:2 →