2 Kings 4:39
Et egressus est unus in agrum ut colligeret herbas agrestes: invenitque quasi vitem silvestrem, et collegit ex ea colocynthidas agri, et implevit pallium suum, et reversus concidit in ollam pulmenti: nesciebat enim quid esset. + 4.39 Concidit. RAB. Qui litteræ legis intentus vel philosophiæ studiosus amaritudinem de lege vel mortiferum de philosophis sumens intermiscet veritati evangelicæ, et in olla cordis coquens tale pulmentum, hoc est documentum præparat auditoribus suis. Dicit enim Apostolus: Littera occidit, spiritus autem vivificat II Cor. 3.. Et: Prudentia carnis mors est; prudentia autem spiritus, vita Rom. 8.. Hoc sentientes fideles, mortem in olla clamant; sed farina in olla mittitur, cum scientia spiritualis in tale condimentum intromittitur, ut exclusa amaritudine, pastus fiat salubris.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Isaiah 5:4Quid est quod debui ultra facere vineæ meæ, et non feci ei? an quod exspectavi ut faceret uvas, et fecit labruscas? + 5.4 An quod exspectavi, etc.? Hoc secundum quosdam supra apud se dixit, hic vero quod cogitaverat, alios interrogat.
Matthew 15:13At ille respondens ait: Omnis plantatio, quam non plantavit Pater meus cælestis, eradicabitur.