The Bible Software
bible.softwareMatthewMatthew 15 › Matthew 15:13

Matthew 15:13

At ille respondens ait: Omnis plantatio, quam non plantavit Pater meus cælestis, eradicabitur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

But he answered and said, Every plant, which my heavenly Father hath not planted, shall be rooted up.

In Context

12Tunc accedentes discipuli ejus, dixerunt ei: Scis quia pharisæi audito verbo hoc, scandalizati sunt? + 15.12 Tunc accedentes. Pharisæorum magna est religio in cibis, qui audito verbo hoc scandalizati sunt, id est, indignati sunt. Scandalizati sunt. Græce, nos offendiculum vel ruinam vel impactionem pedis possumus dicere. Unde: Qui scandalizaverit aliquem, id est, occasionem ruinæ dederit.

14Sinite illos: cæci sunt, et duces cæcorum; cæcus autem si cæco ducatum præstet, ambo in foveam cadunt. + 15.14 Sinite, etc. Permittite suo arbitrio, quia irrevocabiles sunt. Unde Paulus: Hæreticum hominem post primam et secundam correctionem devita Tit. 3..

Read all of Matthew 15

Cross References

Isaiah 60:21Populus autem tuus omnes justi; in perpetuum hæreditabunt terram: germen plantationis meæ, opus manus meæ ad glorificandum. + 60.21 Germen. ID. Angeli, omnes electi, qui fidem quam habent operibus implent. Ipsi germen plantationis Domini et opus manuum ejus, quia ab ipso creati, et in Ecclesia per fidem plantati ad glorificandum creatorem suum.

Matthew 13:40Sicut ergo colliguntur zizania, et igni comburuntur: sic erit in consummatione sæculi.

John 15:6Si quis in me non manserit, mittetur foras sicut palmes, et arescet, et colligent eum, et in ignem mittent, et ardet. + 15.6 Si quis. Sarmenta præcisa cæteris liguis sunt viliora, quia nullis usibus deputantur, sed igni, vel in vite sunt vel in igne.

1 Corinthians 3:12Si quis autem superædificat super fundamentum hoc, aurum, argentum, lapides pretiosos, ligna, fœnum, stipulam, + 3.12 Si quis autem. In auro, argento, lapidibus pretiosis præclara doctrina significatur, in tribus aliis vana doctrina signatur, quæ si modo fallit, in igne apparebit: quia ardebit bona permanente, et erit ei bonæ, scilicet doctrinæ merces vita æterna. Ligna, fenum, stipulam. Non hæc de malis operibus accipienda sunt quasi fides sine operibus salvet, quod non est. AUG., in psal. 30. Non sibi polliceatur quisquam habens nefaria opera regnum Dei, etc., usque ad peccata minima atque levissima, quæ ignis facile consumat.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Matthew 15:13

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Matthew 15:12Matthew 15Matthew 15:14 →