The Bible Software
bible.softwareIsaiahIsaiah 5 › Isaiah 5:4

Isaiah 5:4

Quid est quod debui ultra facere vineæ meæ, et non feci ei? an quod exspectavi ut faceret uvas, et fecit labruscas? + 5.4 An quod exspectavi, etc.? Hoc secundum quosdam supra apud se dixit, hic vero quod cogitaverat, alios interrogat.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

What could have been done more to my vineyard, that I have not done in it? wherefore, when I looked that it should bring forth grapes, brought it forth wild grapes?

In Context

3Nunc ergo, habitatores Jerusalem et viri Juda, judicate inter me et vineam meam. + 5.3 Nunc ergo habitatores, etc. Similiter Nathan David interrogat, ut de se tanquam de alio sententiam proferat.

5Et nunc ostendam vobis quid ego faciam vineæ meæ: auferam sepem ejus, et erit in direptionem; diruam maceriam ejus, et erit in conculcationem. + 5.5 Et nunc ostendam vobis. Quasi diceret: Quia non vultis respondere, ergo respondebo pro vobis. Auferam, etc. Ut scilicet qui Deum non senserunt per beneficia, sentiant per supplicia, et ideo minatur pœnam, ut convertantur ad pœnitentiam.

Read all of Isaiah 5

Cross References

Exodus 37:22Et sphærulæ igitur, et calami ex ipso erant, universa ductilia ex auro purissimo.

Isaiah 1:5Super quo percutiam vos ultra, addentes prævaricationem? omne caput languidum, et omne cor mœrens. + 1.5 Super quo percutiam vos, etc. ID. ibid.. Quasi dicat, etc., usque ad quod autem jam non sit locus medicinæ aptus ostendit sic: Omne caput languidum etc. Omne caput languidum. ID., ibid. Sicut lætitia animi aliquando dolores corporis mitigat, etc., usque ad unde: A planta pedis, etc.

Jeremiah 2:30Frustra percussi filios vestros: disciplinam non receperunt. Devoravit gladius vester prophetas vestros: quasi leo vastator + 2.30 Filios vestros. Ut plagis filiorum disceretis, quod austeriori curandi essetis medicamine, et ne forsitan diceretis, peccantes corripere noluisti.

Ezekiel 24:13Immunditia tua execrabilis, quia mundare te volui, et non es mundata a sordibus tuis: sed nec mundaberis prius, donec quiescere faciam indignationem meam in te.

Micah 6:3Popule meus, quid feci tibi? aut quid molestus fui tibi? Responde mihi.

Acts 7:51Dura cervice, et incircumcisis cordibus et auribus, vos semper Spiritui Sancto resistitis: sicut patres vestri, ita et vos. + 7.51 Dura cervice. RAB. Purgatus a crimine, de quo falsi testes eum arguebant, incipit Judæos arguere, quia qui sine crimine est, dignus est doctoris officio. Et incircumcisis, etc. Ostendit eis circumcisionem, de qua contra gratiam Evangelii gloriabantur, non valere ad salutem, iis qui cogitationem et auditum habebant immundum.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Isaiah 5:4

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Isaiah 5:3Isaiah 5Isaiah 5:5 →