2 Kings 6:21
Dixitque rex Israël ad Eliseum, cum vidisset eos: Numquid percutiam eos, pater mi?
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
1 Samuel 24:4Et venit ad caulas ovium, quæ se offerebant vianti: eratque ibi spelunca, quam ingressus est Saul ut purgaret ventrem: porro David et viri ejus in interiore parte speluncæ latebant. + 24.4 Eratque ibi, etc. RAB. ex Euch. Rex ex improvisis exceptus insidiis, etc., usque ad ait Samuel: Dirupit Dominus regnum Isræl de manu tua. GREG., Moral., tom. 2. Quid per Saul, nisi mali rectores? etc., usque ad unde Moyses cum contra se et Aaron populum conqueri cognovisset, ait: Nos enim quid sumus Exod. 16.? Vivit, etc. Defectiva litteræ Josephus supplet: qui erant cum eo redarguebant eum. Servabat enim inimicum qui volebat delere eum, et sedavit eos, dicens: Vivit Dominus, etc.
1 Samuel 26:8Dixitque Abisai ad David: Conclusit Deus inimicum tuum hodie in manus tuas: nunc ergo perfodiam eum lancea in terra semel, et secundo opus non erit.
2 Kings 5:13accesserunt ad eum servi sui, et locuti sunt ei: Pater, etsi rem grandem dixisset tibi propheta, certe facere debueras: quanto magis quia nunc dixit tibi: Lavare, et mundaberis?
2 Kings 13:14Eliseus autem ægrotabat infirmitate, qua et mortuus est: descenditque ad eum Joas rex Israël, et flebat coram eo, dicebatque: Pater mi, pater mi, currus Israël et auriga ejus. + 13.14 Elisæus autem. RAB. Redemptor noster rectoribus Ecclesiæ armis spiritualibus se indui, et contra hostem antiquum præcipit præliari. Arcus sacrum est eloquium, quod ex utroque Testamento velut ex cornu et chorda constat. Per Vetus quippe Testamentum figuratur cornu propter duritiam; per Novum vero, quod incarnato Domino factum est, figuratur chorda: et dum chorda trahitur, cornu curvatur, quia cum Novum Testamentum discutitur, Vetus a rigore suo ad intellectum spiritualem flectitur. Sagittæ sunt verba quæ doctores proferunt. Nos ergo cum Scripturæ sacræ dicta pensamus, arcum intendimus; cum verba doctrinæ damus, sagittas emittimus.
Luke 22:49Videntes autem hi qui circa ipsum erant, quod futurum erat, dixerunt ei: Domine, si percutimus in gladio? + 22.49 Domine, si percutimus in gladio. Ordo: Cum interrogassent dicentes: Domine, si percutimus in gladio, tunc respondit: Sinite usque huc. Id est, non vos moveat quod futurum est. Permittendi sunt hucusque progredi, ut me apprehendant, et impleantur quæ de me scripta sunt. Sed inter moras verborum interrogantium et respondentis, Petrus, aviditate defensionis majore commotus, pro Domino percussit. Sed non potuerunt simul dici, quæ potuerunt simul fieri. Non ergo dicitur: Sinite usque huc, quasi Domino placuerit factum Petri, cum apud Matthæum legatur dixisse: Converte gladium tuum in locum suum, quod post factum apparet dixisse Jesum.