The Bible Software
bible.software2 Peter2 Peter 1 › 2 Peter 1:21

2 Peter 1:21

Non enim voluntate humana allata est aliquando prophetia: sed Spiritu Sancto inspirati, locuti sunt sancti Dei homines. + 1.21 Non enim voluntate humana. BEDA. Sicut in potestate prophetarum non erat semper habere spiritum, semper futura prædicere: ita non erat potestatis eorum ut quæcunque vellent, docerent, sed ea sola dicebant quæ a spiritu didicerant. Hæc ideo dicuntur, ne quis ad libitum suum Scripturas exponat.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For the prophecy came not in old time by the will of man: but holy men of God spake as they were moved by the Holy Ghost.

In Context

20hoc primum intelligentes quod omnis prophetia Scripturæ propria interpretatione non fit. + 1.20 Hoc primum intelligentes. Attendite prophetico sermoni, nam a Deo est. Quod potest probari per hoc, quod prophetia non est talibus verbis et tali modo locutionis scripta, quali utuntur homines in locutione sua, et quali sæculares scripturæ sunt compositæ et interpretatæ. Et vere non est locutio prophetarum secundum suam, vel audientium voluntatem, sed secundum voluntatem Spiritus sancti qui loquebatur in illis.

Read all of 2 Peter 1

Cross References

Numbers 16:28Et ait Moyses: In hoc scietis quod Dominus miserit me ut facerem universa quæ cernitis, et non ex proprio ea corde protulerim:

Joshua 14:6Accesserunt itaque filii Juda ad Josue in Galgala, locutusque est ad eum Caleb filius Jephone Cenezæus: Nosti quid locutus sit Dominus ad Moysen hominem Dei de me et te in Cadesbarne. + 14.6 Locutus. ADAM., hom. 18. Caleb primum hæreditatem accepit a Jesu, usque ad ipse enim omnia edocuit et aperuit; ipse revelavit Paulo, quia lex spiritualis esset. Nosti. ID. Hoc est quod dixit Dominus, etc., usque ad quia omnia sapienter scripsit.

1 Kings 13:1Et ecce vir Dei venit de Juda in sermone Domini in Bethel, Jeroboam stante super altare, et thus jaciente. + 13.1 Ecce vir. Cujus nomen hic tacetur, in Paralipomenis Gaddo vocatur vel nuncupatur. Ipse est Gad qui monuit David ire in terram Juda. RAB. Propheta a Deo missus, etc., usque ad pœnitenti venia daretur.

1 Kings 17:24Dixitque mulier ad Eliam: Nunc in isto cognovi quoniam vir Dei es tu, et verbum Domini in ore tuo verum est.

2 Kings 4:9Quæ dixit ad virum suum: Animadverto quod vir Dei sanctus est iste, qui transit per nos frequenter.

2 Kings 6:10Misit itaque rex Israël ad locum quem dixerat ei vir Dei, et præoccupavit eum, et observavit se ibi non semel neque bis.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study 2 Peter 1:21

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← 2 Peter 1:202 Peter 1