2 Peter 1:20
hoc primum intelligentes quod omnis prophetia Scripturæ propria interpretatione non fit. + 1.20 Hoc primum intelligentes. Attendite prophetico sermoni, nam a Deo est. Quod potest probari per hoc, quod prophetia non est talibus verbis et tali modo locutionis scripta, quali utuntur homines in locutione sua, et quali sæculares scripturæ sunt compositæ et interpretatæ. Et vere non est locutio prophetarum secundum suam, vel audientium voluntatem, sed secundum voluntatem Spiritus sancti qui loquebatur in illis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Knowing this first, that no prophecy of the scripture is of any private interpretation.
In Context
Cross References
Romans 6:6Hoc scientes, quia vetus homo noster simul crucifixus est, ut destruatur corpus peccati, et ultra non serviamus peccato. + 6.6 Vetus homo. Id est, veteres actus sunt crucifixi, id est, mortui. Vetustas nostra et maledictio in duobus consistit, scilicet, in culpa et pœna. Christus autem sua simpla vetustate nostram duplam consumpsit. In sepulcro enim uno die et duabus noctibus quievit. Per unum diem simpla ejus vetustas signatur, per duas vero noctes gemina nostra; unde: Culpam nostram Christus delevit præsentem, præteritam, et futuram. Præteritam remittendo, præsentem ab ea retrahendo, futuram ut vitaremus gratiam conferendo. Pœnam quoque similiter consumpsit, gehennalem prorsus delendo, ut eam vere pœnitentes non sentiant. Temporalem vero non penitus quidem tulit: manet enim fames, sitis, mors et hujusmodi; sed regnum et dominium ejus dejecit, et in novissimo penitus exterminabit.
Romans 13:11Et hoc scientes tempus: quia hora est jam nos de somno surgere. Nunc enim propior est nostra salus, quam cum credidimus. + 13.11 Et hoc scientes. Scilicet quia hora est, vel sicut quidam libri habent: hoc tempus, scilicet gratiæ, scientes. Jam ex quo dilectionem habuimus; est hora, id est opportunitas, sed brevis. Somno surgere. Somnus est negligentia vel ignorantia. Nunc enim. Causæ interpositæ, quare surgere debeamus. Propior est. Bene operans vicinus est æternæ vitæ. Baptismus enim est ad veniam, vita bona ad coronam. Vel propior, quia plus morti proximi sumus.
James 1:3scientes quod probatio fidei vestræ patientiam operatur. + 1.3 Probatio fidei, etc. BED. Eadem sententia, sed converso ordine in Paulo legitur, etc., usque ad per quod fides perfecta probatur.