2 Peter 2:13
percipientes mercedem injustitiæ, voluptatem existimantes diei delicias: coinquinationes, et maculæ deliciis affluentes, in conviviis suis luxuriantes vobiscum, + 2.13 Mercedem injustitiæ. BEDA. Id est pœnam pro malis operibus, et maxime illi qui cum corruptioni carnis serviant, et vesanis teneantur erroribus, conversationem justorum blasphemant, et eis qui sanum sapiunt, detrahere non cessant.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Isaiah 3:11Væ impio in malum ! retributio enim manuum ejus fiet ei.
Romans 13:13Sicut in die honeste ambulemus: non in comessationibus, et ebrietatibus, non in cubilibus, et impudicitiis, non in contentione, et æmulatione: + 13.13 Non in comessationibus. Nota in his Romanos tangi; et ideo non est eis jus gloriandi. AUG. Horum autem morborum superbia est mater, et humanæ mentis aviditas, quæ etiam hypocrisim sæpe generat; huic non resistitur, nisi crebris divinorum librorum testimoniis incutiatur timor et charitas.
Ephesians 5:27ut exhiberet ipse sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam, aut rugam, aut aliquid hujusmodi, sed ut sit sancta et immaculata. + 5.27 Non habentem maculam, etc. Quia per actionem bonam munda est a macula, et per spem tensa ad superna: proinde vestis ejus in monte tanquam nix dealbata effulsit, quæ significabat. Ecclesiam omni macula peccati mundatam, quæ per Christi in ligno crucis extensionem extensa est a ruga, et desiderio ad cœlestia. Non habentem nunc maculam, aut rugam, sed ut sit sancta, hic per bona opera, et immaculata, in abstinentia mali. Vel hoc erit in futuro, erit enim tunc Ecclesia sancta per gloriam, immaculata per corruptionis remotionem. Sicut Christus fudit sanguinem, ut lavaret maculam Ecclesiæ, et extendit se in cruce, ut tolleret rugam, sic et viri, si opus est, debent mori pro salvandis uxoribus, et verbo vitæ eas instruere, ut exhibeant cas Deo.
1 Thessalonians 5:7Qui enim dormiunt, nocte dormiunt: et qui ebrii sunt, nocte ebrii sunt.
Hebrews 2:2Si enim qui per angelos dictus est sermo, factus est firmus, et omnis prævaricatio, et inobedientia accepit justam mercedis retributionem: + 2.2 Et omnis prævaricatio. Dicit omnis, ut pro singulis peccatis sit pœna; non enim solum omnis prævaricator qui multorum reus est, pœnam luet. Justam mercedem. Ita loquitur ne putetur perire justitia per misericordiam. Quod vero ait, retributionem, hoc ad pœnæ quantitatem refertur, quæ æqualis peccato erit: quia secundum quod majus vel minus est peccatum, major vel minor erit pœna. Quod vero ait: mercedis, hoc ad qualitatem pœnæ refertur, ut qui libidinis igne perierit, igne æterni incendii crucietur.
2 Peter 2:15derelinquentes rectam viam erraverunt, secuti viam Balaam ex Bosor, qui mercedem iniquitatis amavit: