The Bible Software
bible.softwareHebrewsHebrews 2 › Hebrews 2:2

Hebrews 2:2

Si enim qui per angelos dictus est sermo, factus est firmus, et omnis prævaricatio, et inobedientia accepit justam mercedis retributionem: + 2.2 Et omnis prævaricatio. Dicit omnis, ut pro singulis peccatis sit pœna; non enim solum omnis prævaricator qui multorum reus est, pœnam luet. Justam mercedem. Ita loquitur ne putetur perire justitia per misericordiam. Quod vero ait, retributionem, hoc ad pœnæ quantitatem refertur, quæ æqualis peccato erit: quia secundum quod majus vel minus est peccatum, major vel minor erit pœna. Quod vero ait: mercedis, hoc ad qualitatem pœnæ refertur, ut qui libidinis igne perierit, igne æterni incendii crucietur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For if the word spoken by angels was stedfast, and every transgression and disobedience received a just recompence of reward;

In Context

1Propterea abundantius oportet observare nos ea quæ audivimus, ne forte pereffluamus. + 2.1 Propterea. Postquam locutus est de Filio Dei multa quæ ad ejus commendationem valent, hortatur eos quibus scribit, ut diligenter animadvertant et custodiant ea quæ per illum annuntiata sunt eis. Et ad hoc tendunt omnia præmissa quibus probavit quod esset Christus major prophetis et angelis. Abundantius, quam quæ de lege, vel prophetis, vel angelis dicta sunt. Nomen legis obticuit Apostolus, quia in astructione sua quam in posterioribus facit etiam hoc manifestum facit. Pereffluamus. Fluimus per pœnas mortalis naturæ, effluimus, peccata addendo, pereffluimus in æterna damnatione. Hinc suadet audienda esse verba Christi per pœnam quæ erit negligentibus.

3quomodo nos effugiemus si tantam neglexerimus salutem? quæ cum initium accepisset enarrari per Dominum ab eis, qui audierunt, in nos confirmata est,

Read all of Hebrews 2

Cross References

Exodus 32:27quibus ait: Hæc dicit Dominus Deus Israël: Ponat vir gladium super femur suum: ite, et redite de porta usque ad portam per medium castrorum, et occidat unusquisque fratrem, et amicum, et proximum suum. + 32.27 Ponat vir gladium, etc. GREG., Past. p. 3, c. 26. Gladium, etc., usque ad Unde subditur: Occidat unusquisque fratrem suum, etc. Hos interfecit, quos puniendos invenit ab increpationis gladio, nec eis quos per cognationem carnis diligit, parcit. Si ergo ille Dei dicitur, qui ad ferienda vitia zelo divini amoris excitatur, profecto esse se Dei negat, qui quantum sufficit, vitam carnalium increpare recusat.

Leviticus 24:14dicens: Educ blasphemum extra castra, et ponant omnes qui audierunt, manus suas super caput ejus, et lapidet eum populus universus.

Numbers 14:28Dic ergo eis: Vivo ego, ait Dominus: sicut locuti estis audiente me, sic faciam vobis.

Numbers 16:31Confestim igitur ut cessavit loqui, dirupta est terra sub pedibus eorum:

Numbers 20:11Cumque elevasset Moyses manum, percutiens virga bis silicem, egressæ sunt aquæ largissimæ, ita ut populus biberet et jumenta.

Numbers 25:9et occisi sunt viginti quatuor millia hominum. + 25.9 Occisi sunt viginti quatuor millia. Quia lumen veritatis et justitiæ relinquentes, cæcitatem idololatriæ et fornicationis amaverunt, solis æterni lumine privati, mortis tenebras incurrunt. Visibilis enim sol viginti quatuor horis orbem illustrat, et suo ambitu noctis tenebras fugat; sic et Christus ad fugandas peccati tenebras per apostolos et prophetas mundum illustrat.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Hebrews 2:2

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Hebrews 2:1Hebrews 2Hebrews 2:3 →