The Bible Software
bible.software2 Peter2 Peter 3 › 2 Peter 3:15

2 Peter 3:15

et Domini nostri longanimitatem, salutem arbitremini: sicut et carissimus frater noster Paulus secundum datam sibi sapientiam scripsit vobis, + 3.15 Frater noster. BEDA. Paulum illis scripsisse dicit, in quo ostendit, etc., usque ad et per has se ad profectum excitent.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And account that the longsuffering of our Lord is salvation; even as our beloved brother Paul also according to the wisdom given unto him hath written unto you;

In Context

14Propter quod, carissimi, hæc exspectantes, satagite immaculati, et inviolati ei inveniri in pace: + 3.14 Satagite immaculati et inviolati. Hæ sunt vigiliæ de quibus dicitur: Beati servi illi quos cum venerit Dominus, invenerit vigilantes. Vigilat qui se a sordibus immunem custodit, qui quantum in se est, cum omnibus hominibus pacem habet, qui omnes illecebras carnis spiritus regimini subdit, in seipso pace felicissima utens.

16sicut et omnibus epistolis, loquens in eis de his in quibus sunt quædam difficilia intellectu, quæ indocti et instabiles depravant, sicut et ceteras Scripturas, ad suam ipsorum perditionem. + 3.16 Difficilia. In Epistolis Pauli quæ depravantur ab hæreticis, etc., usque ad quidam luxuriæ frena laxantes, et alia multa, etc. Depravant. BEDA. Nullus Veteris vel Novi Testamenti liber est in quo hæretici aliquid non perverterint, vel demendo, vel addendo, vel mutando. Unicum remedium indoctis, humili stabilitate verba doctorum auditum præbere, quam stabilitatem quia hæretici non habent, vento superbiæ quasi palea levis de Ecclesia tolluntur, ad suam ipsorum perditionem.

Read all of 2 Peter 3

Cross References

Exodus 31:6Dedique ei socium Ooliab filium Achisamech de tribu Dan. Et in corde omnis eruditi posui sapientiam: ut faciant cuncta quæ præcepi tibi, + 31.6 Oliab, qui interpretatur protectio mea, tanquam nomine dicat, Dominus protector vitæ meæ; a quo trepidabo Psal. 26.? Bene autem tabernaculum construunt, qui tam constanter in Domino confidunt. STRAB. Notandum quod in constructione tabernaculi mysterium Trinitatis ostenditur, sicut in baptismo et in transfiguratione. In baptismo enim in voce sonuit Pater: et Filius baptizatus est; in specie columbæ Spiritus apparuit. Ooliab quoque, qui interpretatur protectio mea pater, Patris personam: Beseleel quoque, qui in umbra Dei significat, personam Spiritus sancti: de quo dicitur. Et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Virtus enim Altissimi Spiritus sanctus intelligitur. Unde Dominus dicit: Ego novi virtutem de me exisse Luc. 8.. Jussio autem, id est verbum, quo tabernaculum fieri jussum est, Filius est, per quem Pater in virtute Spiritus sancti omnia operatur.

Exodus 35:35ambos erudivit sapientia, ut faciant opera abietarii, polymitarii, ac plumarii, de hyacintho ac purpura, coccoque bis tincto, et bysso, et texant omnia, ac nova quæque reperiant.

1 Kings 3:28Audivit itaque omnis Israël judicium quod judicasset rex, et timuerunt regem, videntes sapientiam Dei esse in eo ad faciendum judicium.

Ezra 7:25Tu autem Esdra, secundum sapientiam Dei tui, quæ est in manu tua, constitue judices et præsides, ut judicent omni populo qui est trans flumen, his videlicet qui noverunt legem Dei tui: sed et imperitos docete libere. + 7.25 Tu autem. BED., ibid. Repetit rex quæ supra dixerat, etc., usque ad quibus sæpe reges et principes litteras pro statu fidelium miserunt.

Ecclesiastes 2:26Homini bono in conspectu suo dedit Deus sapientiam, et scientiam, et lætitiam; peccatori autem dedit afflictionem et curam superfluam, ut addat, et congreget, et tradat ei qui placuit Deo; sed et hoc vanitas est, et cassa sollicitudo mentis.] + 2.26 Homini bono. ID. Corrigenti mores suos, etc., usque ad et spiritus præsumptione composita esse.

Luke 21:15ego enim dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study 2 Peter 3:15

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← 2 Peter 3:142 Peter 32 Peter 3:16 →