2 Peter 3:16
sicut et omnibus epistolis, loquens in eis de his in quibus sunt quædam difficilia intellectu, quæ indocti et instabiles depravant, sicut et ceteras Scripturas, ad suam ipsorum perditionem. + 3.16 Difficilia. In Epistolis Pauli quæ depravantur ab hæreticis, etc., usque ad quidam luxuriæ frena laxantes, et alia multa, etc. Depravant. BEDA. Nullus Veteris vel Novi Testamenti liber est in quo hæretici aliquid non perverterint, vel demendo, vel addendo, vel mutando. Unicum remedium indoctis, humili stabilitate verba doctorum auditum præbere, quam stabilitatem quia hæretici non habent, vento superbiæ quasi palea levis de Ecclesia tolluntur, ad suam ipsorum perditionem.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 23:2Non sequeris turbam ad faciendum malum: nec in judicio, plurimorum acquiesces sententiæ, ut a vero devies.
Deuteronomy 16:19nec in alteram partem declinent. Non accipies personam, nec munera: quia munera excæcant oculos sapientum, et mutant verba justorum. + 16.19 Oculos sapientum. Apud homines, non apud Deum, quibus dicitur: Væ qui sapientes estis in oculis vestris Isa. 5..
2 Kings 1:1Prævaricatus est autem Moab in Israël, postquam mortuus est Achab.
Jeremiah 23:36Et onus Domini ultra non memorabitur: quia onus erit unicuique sermo suus, et pervertistis verba Dei viventis, Domini exercituum, Dei nostri.
Matthew 15:3Ipse autem respondens ait illis: Quare et vos transgredimini mandatum Dei propter traditionem vestram? Nam Deus dixit: + 15.3 Quare et vos. Si vos mandata Dei contemnitis propter traditiones hominum, quare arguitis discipulos, qui mandata hominum dimittunt, ut scita Dei custodiant?
Matthew 22:29Respondens autem Jesus, ait illis: Erratis nescientes Scripturas, neque virtutem Dei. + 22.29 Erratis. Ideo quia nescitis Scripturas, Unde sequitur, ut nesciant virtutem Dei.