Ii Samuelis 1:14
Et ait ad eum David: Quare non timuisti mittere manum tuam ut occideres christum Domini?
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
1 Samuel 24:6Post hæc percussit cor suum David, eo quod abscidisset oram chlamydis Saul.
1 Samuel 24:11Ecce hodie viderunt oculi tui quod tradiderit te Dominus in manu mea in spelunca: et cogitavi ut occiderem te, sed pepercit tibi oculus meus: dixi enim: Non extendam manum meam in dominum meum, quia christus Domini est.
1 Samuel 31:4Dixitque Saul ad armigerum suum: Evagina gladium tuum, et percute me: ne forte veniant incircumcisi isti, et interficiant me, illudentes mihi. Et noluit armiger ejus: fuerat enim nimio terrore perterritus. Arripuit itaque Saul gladium, et irruit super eum. + 31.4 Arripuit itaque. Gladio quo Amalecitis contra præceptum Dei pepercit, merito seipsum occidit: sic qui potestate pro communi utilitate accepta, aut non utitur aut abutitur, suo se nimirum gladio confodit, et quo ab hoste defendi debuerat, hostem potius juvat.
2 Peter 2:10Magis autem eos, qui post carnem in concupiscentia immunditiæ ambulant, dominationemque contemnunt, audaces, sibi placentes, sectas non metuunt introducere blasphemantes: