Ii Samuelis 1:18
(et præcepit ut docerent filios Juda arcum, sicut scriptum est in libro justorum), et ait: [Considera, Israël, pro his qui mortui sunt, super excelsa tua vulnerati. + 1.18 Filios. Filii Juda filii confessionis, quos verus David vult arcu Scripturæ muniri, ne per ignorantiam in conspectu dæmonum succumbant. Arcum. RAB. in lib. Reg. Quia Philisthiim sagittarii sunt, qua arte Saul interfecerant, eamdem belli artem vult eos discere, vel præcepit ut reges Juda docerent fortitudinem, ut fortes scilicet et intenti essent in timore Domini, ne perirent sicut Saul. In libro. RAB., ubi supra. Legitur, vel, scriptum est. Hunc librum nusquam reperiri asseverant, sicut librum bellorum Domini, etc., usque ad quomodo Saul recedens a timore Domini per obedientiam periit. Considera, Isræl. ID. Qui remansisti, pro qua culpa interfecti sunt, et præcave ne et tu in scelere eorum pereas.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
17Planxit autem David planctum hujuscemodi super Saul, et super Jonathan filium ejus
19Inclyti Israël super montes tuos interfecti sunt: quomodo ceciderunt fortes?
Cross References
Genesis 49:8Juda, te laudabunt fratres tui: manus tua in cervicibus inimicorum tuorum, adorabunt te filii patris tui. + 49.8 Juda, te laudabunt, etc. HIERON., ubi supra. Quia Juda confessio vel laus interpretatur, etc., usque ad juxta eumdem sensum aliis verbis Ecclesia monstratur, de qua dicitur Matth. 5: Non potest civitas abscondi super montem posita.
Joshua 10:13Steteruntque sol et luna, donec ulcisceretur se gens de inimicis suis.] Nonne scriptum est hoc in libro justorum? Stetit itaque sol in medio cæli, et non festinavit occumbere spatio unius diei.