Genesis 49:8
Juda, te laudabunt fratres tui: manus tua in cervicibus inimicorum tuorum, adorabunt te filii patris tui. + 49.8 Juda, te laudabunt, etc. HIERON., ubi supra. Quia Juda confessio vel laus interpretatur, etc., usque ad juxta eumdem sensum aliis verbis Ecclesia monstratur, de qua dicitur Matth. 5: Non potest civitas abscondi super montem posita.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 29:35Quarto concepit, et peperit filium, et ait: Modo confitebor Domino, et ob hoc vocavit eum Judam: cessavitque parere.
Genesis 42:6Et Joseph erat princeps in terra Ægypti, atque ad ejus nutum frumenta populis vendebantur. Cumque adorassent eum fratres sui,
Genesis 46:12Filii Juda: Her et Onan et Sela et Phares et Zara; mortui sunt autem Her et Onan in terra Chanaan. Natique sunt filii Phares: Hesron et Hamul.
Numbers 10:14Filii Juda per turmas suas: quorum princeps erat Nahasson filius Aminadab.
Deuteronomy 33:7Hæc est Judæ benedictio: [Audi, Domine, vocem Judæ, et ad populum suum introduc eum: manus ejus pugnabunt pro eo, et adjutor illius contra adversarios ejus erit.] + 33.7 Hæc est Judæ. Judas, qui interpretatur confessio, universalem significat Ecclesiam, in qua laudis divinæ confessio et gratiarum actio. De quo mater ait: Modo confitebor Domino Gen. 29.. Hæc est vera sponsa Christi quæ virtutum monilibus adornata, non superbit, sed gratias agit, pro hac orat ut audiatur. Audi, Domine, vocem Judæ. Regum scilicet qui de Juda, qui Christum desiderabant; et ipsius Christi, qui ait: Confitebor tibi, Pater, rex cœli et terræ, etc. Luc. 10. Manus. Oravit Dominum pro Juda, cui nunc Domini promittit auxilia, quasi non præsumat de viribus suis Judas, sed in illo confidat qui ait: Confidite, ego vici mundum Joan. 16.; cujus manus in cruce contra spiritales nequitias pugnaverunt, ut per mortem destrueret eum qui habebat mortis imperium. Adjutor. Ut vincat et dicat: Super excelsa mea deducet me victor Habac. 3.: ipse enim in nobis vincit, et pro victoria sua coronat nos in misericordia et miserationibus.
Joshua 15:20Hæc est possessio tribus filiorum Juda per cognationes suas.