Ii Samuelis 1:23
Saul et Jonathas amabiles, et decori in vita sua, in morte quoque non sunt divisi: aquilis velociores, leonibus fortiores.]
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Judges 14:18Et illi dixerunt ei die septimo ante solis occubitum: [Quid dulcius melle, et quid fortius leone?] Qui ait ad eos: [Si non arassetis in vitula mea, non invenissetis propositionem meam.]
1 Samuel 20:2Qui dixit ei: Absit, non morieris: neque enim faciet pater meus quidquam grande vel parvum, nisi prius indicaverit mihi: hunc ergo celavit me pater meus sermonem tantummodo? nequaquam erit istud.
2 Samuel 2:18Erant autem ibi tres filii Sarviæ, Joab, et Abisai, et Asaël: porro Asaël cursor velocissimus fuit, quasi unus de capreis quæ morantur in silvis. + 2.18 Porro Asæl cursor velocissimus fuit quasi unus de capreis. ID. ex Greg. Asæl significat eos quos vehemens arripiens furor in præceps ducit, etc., usque ad quasi sine ferro moriuntur.
1 Chronicles 12:8Sed et de Gaddi transfugerunt ad David cum lateret in deserto, viri robustissimi, et pugnatores optimi, tenentes clypeum et hastam: facies eorum quasi facies leonis, et veloces quasi capreæ in montibus:
Proverbs 30:30leo, fortissimus bestiarum, ad nullius pavebit occursum;
Lamentations 4:19Coph Velociores fuerunt persecutores nostri aquilis cæli; super montes persecuti sunt nos, in deserto insidiati sunt nobis.