1 Chronicles 12:8
Sed et de Gaddi transfugerunt ad David cum lateret in deserto, viri robustissimi, et pugnatores optimi, tenentes clypeum et hastam: facies eorum quasi facies leonis, et veloces quasi capreæ in montibus:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
7Joëla quoque, et Zabadia filii Jeroham de Gedor.
9Ezer princeps, Obdias secundus, Eliab tertius,
Cross References
2 Samuel 1:23Saul et Jonathas amabiles, et decori in vita sua, in morte quoque non sunt divisi: aquilis velociores, leonibus fortiores.]
2 Samuel 17:10Et fortissimus quisque, cujus cor est quasi leonis, pavore solvetur: scit enim omnis populus Israël fortem esse patrem tuum, et robustos omnes qui cum eo sunt. + 17.10 Et fortissimus. HIERON. In Hebræo: Fortissimus ipse cujus est cor quasi leo pavore solvetur, subaudis non fortissimus iste David intelligitur. Unde: Scit enim. ISID. in lib. I Reg. Secundum allegoriam considerare oportet, etc., usque ad a cujus facie fugit Christus quando eam deseruit et ad gentes transiit.
1 Chronicles 11:16Porro David erat in præsidio, et statio Philisthinorum in Bethlehem.
1 Chronicles 12:16Venerunt autem et de Benjamin et de Juda ad præsidium in quo morabatur David.
Proverbs 6:5Eruere quasi damula de manu, et quasi avis de manu aucupis.] + 6.5 Eruere. Quasi dicat: Velut damula de manu captantis, etc., usque ad et cœlestis vitæ pascua merearis intrare.