Ii Samuelis 1:22
[A sanguine interfectorum, ab adipe fortium, sagitta Jonathæ numquam rediit retrorsum, et gladius Saul non est reversus inanis. + 1.22 A sanguine interfectorum. Sanguis et adeps robur præstant corpori, ita illi fortitudinem dabant subjectis, a quibus Saul et Jonathas interfecti sunt quasi non a rusticis. Vel ita Saul reprobatus est a Deo, et ab incircumcisis viliter interfectus, tanquam non esset unctus oleo, propter sanguinem interfectorum, scilicet septuaginta quinque sacerdotum qui Domino adipem adolebant, quos innoxios jussit Saul interfici. Sagitta. Jonathan et Saul bellicosos et fortissimos significat fuisse, et laudat in eis decorem formæ et constantiam animi. RAB.Allegorice. Pius propheta David figuraliter deflet Saul et Jonathan, etc., usque ad ne iterum ignominiose superati, gaudium inimicis faciant.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Deuteronomy 32:42Inebriabo sagittas meas sanguine, et gladius meus devorabit carnes; de cruore occisorum et de captivitate, nudati inimicorum capitis. + 32.42 Sagittas. Dæmones, de quibus ait Job: Sagittæ Domini in me sunt Job, 6., quasi tantam exercebo vindictam, quæ dæmonibus quoque posset sufficere. Et de captivitate. Captivorum capita radebantur, qui distrahebantur, et sub corona vendi dicebantur. De captivitate. Caput inimicorum nudatur, quando consilium iniquæ mentis vanum esse probatur, quo se impune peccare arbitrabatur. Capita quoque inimicorum sunt magistri, in quos ultio novissima redundabit; unde: Exivit sanguis de lacu usque ad frenos equorum Apoc. 14., id est ultio tormentorum usque ad rectores populorum.
1 Samuel 14:47Et Saul, confirmato regno super Israël, pugnabat per circuitum adversum omnes inimicos ejus, contra Moab, et filios Ammon, et Edom, et reges Soba, et Philisthæos: et quocumque se verterat, superabat.
1 Samuel 18:4Nam expoliavit se Jonathas tunica qua erat indutus, et dedit eam David, et reliqua vestimenta sua, usque ad gladium et arcum suum, et usque ad balteum.
Jeremiah 50:9Quoniam ecce ego suscito, et adducam in Babylonem congregationem gentium magnarum de terra aquilonis, et præparabuntur adversus eam, et inde capietur: sagitta ejus quasi viri fortis interfectoris: non revertetur vacua.