Ii Samuelis 17:16
Nunc ergo mittite cito, et nuntiate David, dicentes: Ne moreris nocte hac in campestribus deserti, sed absque dilatione transgredere: ne forte absorbeatur rex, et omnis populus qui cum eo est.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
2 Samuel 15:14Et ait David servis suis qui erant cum eo in Jerusalem: Surgite, fugiamus: neque enim erit nobis effugium a facie Absalom: festinate egredi, ne forte veniens occupet nos, et impellat super nos ruinam, et percutiat civitatem in ore gladii.
2 Samuel 15:35Habes autem tecum Sadoc et Abiathar sacerdotes: et omne verbum quodcumque audieris de domo regis, indicabis Sadoc et Abiathar sacerdotibus.
2 Samuel 20:19Nonne ego sum quæ respondeo veritatem in Israël, et tu quæris subvertere civitatem et evertere matrem in Israël? quare præcipitas hæreditatem Domini? + 20.19 Nonne. RAB. Iste est sermo legis, in qua jubetur ut filii Isræl ingressi terram Chanaan prius pacem offerant, et eos qui pacem susceperint, tributarios faciant; eos vero qui non susceperint, deleant: ideo mulier sapiens exclamasse dicitur Nonne. Quasi: Cur destruis hanc civitatem antequam pacem offeras secundum legem? cur non servas legem Isrælitis, quæ olim servata est alienigenis.
Psalms 55:8pro nihilo salvos facies illos; in ira populos confringes. + 55.8 Pro nihil. Ibid. Quia nullus inde tibi labor, quasi nihil inde tibi sit, quia, etsi desperati, tamen verbo curas; vel pro nullis eorum meritis, sed gratis per pietatem. In ira populos confringes, dum per flagella Dei resipiscunt, vel dum iram Dei prævident. In ira populos confringes. Quia terres tribulationibus, etc., usque ad et ira consumptionis, qua mali puniuntur ad peremptionem. 1
Psalms 57:3Etenim in corde iniquitates operamini; in terra injustitias manus vestræ concinnant. + 57.3 Manus vestræ. Cor sequitur manus: quidquid vis, et non potes, Deus factum putat. Concinnant. Vel connectunt, scilicet, aliud alii adjungentes, etc., usque ad unde flagello de resticulis cecidit Dominus ementes et vendentes in templo. 1
Matthew 24:16tunc qui in Judæa sunt, fugiant ad montes: + 24.16 Tunc qui in Judæa. Hæc ad litteram facta sunt, cum, appropinquante exterminio Judæorum, oraculo moniti omnes Christiani fugerunt in regnum Agrippæ qui parebat Romanis.