Ii Samuelis 18:28
Clamans autem Achimaas, dixit ad regem: Salve rex. Et adorans regem coram eo pronus in terram, ait: Benedictus Dominus Deus tuus, qui conclusit homines qui levaverunt manus suas contra dominum meum regem.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 14:20et benedictus Deus excelsus, quo protegente, hostes in manibus tuis sunt. Et dedit ei decimas ex omnibus. + 14.20 Dedit ei decimas. ISID. Sciens ergo patriarcha, etc., usque ad partim stipendia legitime pugnantibus debita non abnegans.
1 Samuel 24:18dixitque ad David: Justior tu es quam ego: tu enim tribuisti mihi bona, ego autem reddidi tibi mala.
2 Samuel 1:2In die autem tertia apparuit homo veniens de castris Saul veste conscissa, et pulvere conspersus caput: et ut venit ad David, cecidit super faciem suam, et adoravit. + 1.2 Apparuit homo veniens de castris Saul, etc. RAB. Hunc aiunt Hebræi filium fuisse Dœg. Amalecites enim et Idumæus unum est, quia filius primogenitus Esau Eliphan fuit, et hujus filius Amalec. Diadema autem et armillam a patre commendatam habeat.
2 Samuel 22:27Cum electo electus eris, et cum perverso perverteris.
Psalms 31:8Intellectum tibi dabo, et instruam te in via hac qua gradieris; firmabo super te oculos meos. + 31.8 Intellectum tibi dabo. ID. Diapsalma. Respondetur pœnitenti: Intellectum tibi dabo, etc. Ecce psalmus intelligentiæ, ne putetur supplicans negligi, teste Deo. Tu, erue. CASS. Qui promisisti, intellectum tibi dabo. Vel respondet Christus pœnitenti: Lætus finis, dat Deus intellectum: unde alios adhortatur ad idem. 1