2 Samuel 19:13
Et Amasæ dicite: Nonne os meum, et caro mea es? hæc faciat mihi Deus, et hæc addat, si non magister militiæ fueris coram me omni tempore pro Joab.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
12Fratres mei vos, os meum, et caro mea vos, quare novissimi reducitis regem?
Cross References
Ruth 1:17Quæ te terra morientem susceperit, in ea moriar: ibique locum accipiam sepulturæ. Hæc mihi faciat Dominus, et hæc addat, si non sola mors me et te separaverit.
2 Samuel 5:1Et venerunt universæ tribus Israël ad David in Hebron, dicentes: Ecce nos os tuum et caro tua sumus. + 5.1 Et venerunt. RAB. Sic omnes gentes conveniunt ad Christum, et quasi blandiendo dicunt: Os tuum et caro tua sumus: cum in illo incarnationem quam ex nostra natura in virginis utero suscepit, diligunt et venerantur.
2 Samuel 17:25Amasam vero constituit Absalom pro Joab super exercitum: Amasa autem erat filius viri qui vocabatur Jetra de Jezraëli, qui ingressus est ad Abigail filiam Naas, sororem Sarviæ, quæ fuit mater Joab.
2 Samuel 19:5Ingressus ergo Joab ad regem in domum, dixit: Confudisti hodie vultus omnium servorum tuorum, qui salvam fecerunt animam tuam, et animam filiorum tuorum et filiarum tuarum, et animam uxorum tuarum, et animam concubinarum tuarum.
1 Chronicles 2:16Quorum sorores fuerunt Sarvia et Abigail. Filii Sarviæ: Abisai, Joab, et Asaël, tres.