The Bible Software
bible.softwareRuthRuth 1 › Ruth 1:17

Ruth 1:17

Quæ te terra morientem susceperit, in ea moriar: ibique locum accipiam sepulturæ. Hæc mihi faciat Dominus, et hæc addat, si non sola mors me et te separaverit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Where thou diest, will I die, and there will I be buried: the LORD do so to me, and more also, if ought but death part thee and me.

In Context

16Quæ respondit: Ne adverseris mihi ut relinquam te et abeam: quocumque enim perrexeris, pergam, et ubi morata fueris, et ego pariter morabor. Populus tuus populus meus, et Deus tuus Deus meus. + 1.16 Quocunque. Sic Ecclesia de gentibus vocata, relicta patria, id est idololatria omissa, carnali conversatione et desideriis, profitetur Deum suum esse in quem crediderunt sancti, et ituram quo caro Christi ascendit, et pro ejus nomine in hoc sæculo pati usque ad mortem, et cum populo sanctorum et prophetarum et patriarcharum; unde: Lætamini gentes cum plebe ejus Rom. 15..

18Videns ergo Noëmi quod obstinato animo Ruth decrevisset secum pergere, adversari noluit, nec ad suos ultra reditum persuadere: + 1.18 Videns. Gentilis populus obstinato animo prædicatores sequitur in terram sanctam, et in civitatem Dei Bethlehem, ubi præparatur ad suscipiendum sponsum de stirpe Abrahæ natum, in quo benedicentur omnes gentes vel tribus terræ.

Read all of Ruth 1

Cross References

1 Samuel 3:17Et interrogavit eum: Quis est sermo, quem locutus est Dominus ad te? oro te ne celaveris me: hæc faciat tibi Deus, et hæc addat, si absconderis a me sermonem ex omnibus verbis quæ dicta sunt tibi. + 3.17 Hæc. Proverbium erat apud Hebræos. Et est sensus: Si absconderis mihi malum quod locutus est tibi Dominus de me, veniat super caput tuum.

2 Samuel 3:9Hæc faciat Deus Abner, et hæc addat ei, nisi quomodo juravit Dominus David, sic faciam cum eo,

2 Samuel 19:13Et Amasæ dicite: Nonne os meum, et caro mea es? hæc faciat mihi Deus, et hæc addat, si non magister militiæ fueris coram me omni tempore pro Joab.

1 Kings 19:2Misitque Jezabel nuntium ad Eliam, dicens: Hæc mihi faciant dii, et hæc addant, nisi hac hora cras posuero animam tuam sicut animam unius ex illis.

2 Kings 6:31Et ait rex: Hæc mihi faciat Deus, et hæc addat, si steterit caput Elisei filii Saphat super ipsum hodie.

Acts 20:24Sed nihil horum vereor: nec facio animam meam pretiosiorem quam me, dummodo consummem cursum meum, et ministerium verbi quod accepi a Domino Jesu, testificari Evangelium gratiæ Dei.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Ruth 1:17

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Ruth 1:16Ruth 1Ruth 1:18 →