Ii Samuelis 19:29
Ait ergo ei rex: Quid ultra loqueris? fixum est quod locutus sum: tu et Siba dividite possessiones. + 19.29 Tu et siba. HIERON., quæst. Hebr. in Reg. In Hebræo: Dixi, Tu et Siba dividite agrum. Quod David, immemor fœderis et juramenti, etc., usque ad verba obliquando protulit contra Altissimum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Deuteronomy 19:17stabunt ambo, quorum causa est, ante Dominum in conspectu sacerdotum et judicum qui fuerint in diebus illis.
Job 19:16Servum meum vocavi, et non respondit: ore proprio deprecabar illum. + 19.16 Servum meum vocavi. Servus Judaicus populus fuit, timore obsequens; quem collatis muneribus, quasi emissis vocibus, ad se ducere statuit, sed non respondit, quia digna opera donis ejus reddere contempsit. Ore proprio decorabat. Qui autem ei tot præcepta, prophetarum ore mandaveram, ore proprio deprecabar: quia in carne monstratus, dum mandata vitæ humiliter dixit, quasi superbientem servum ut veniret, rogavit.
Psalms 101:5Percussus sum ut fœnum, et aruit cor meum, quia oblitus sum comedere panem meum. + 101.5 Percussus sum ut fenum, et aruit cor meum. ID. Mortalis factus. Fenum viret, sed percussum facile sentit injuriam: sic caro hominis in lege Dei virens, ab eadem succisa arescit. 1
Acts 18:15Si vero quæstiones sunt de verbo, et nominibus, et lege vestra, vos ipsi videritis: judex ego horum nolo esse. + 18.15 Si vero quæstiones sunt de verbo. Nunc nimirum declarato et narrato, id est Evangelio: et nominibus (Jesus) et (Dei) vel (Dei Patris). In Græco: Apprehendentes omnes Græci Sosthenem, etc.