The Bible Software
bible.softwareJobJob 19 › Job 19:16

Job 19:16

Servum meum vocavi, et non respondit: ore proprio deprecabar illum. + 19.16 Servum meum vocavi. Servus Judaicus populus fuit, timore obsequens; quem collatis muneribus, quasi emissis vocibus, ad se ducere statuit, sed non respondit, quia digna opera donis ejus reddere contempsit. Ore proprio decorabat. Qui autem ei tot præcepta, prophetarum ore mandaveram, ore proprio deprecabar: quia in carne monstratus, dum mandata vitæ humiliter dixit, quasi superbientem servum ut veniret, rogavit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

I called my servant, and he gave me no answer; I intreated him with my mouth.

In Context

15Inquilini domus meæ et ancillæ meæ sicut alienum habuerunt me, et quasi peregrinus fui in oculis eorum. + 19.15 Inquilini domus meæ. Id est sacerdotes, quorum origo in Dei servitio deputata, jam per officium in conditione tenebatur ancillæ. Levitarum animæ sunt ad secreta tabernaculi, quasi ad interiora cubiculi familiarius servientes. Et quasi peregrinus fui, etc. Quia a synagoga non est cognitus; unde et propheta: Quasi colonus futurus es in terra, et quasi viator declinans ad manendum Jer. 14.. Qui enim ut Dominus auditus non est, non possessor agri, sed colonus est creditus: Qui quasi viator ad manendum declinavit, quia paucos ex Judæa abstulit, et ad vocationem gentium pergens iter cœptum peregit.

17Halitum meum exhorruit uxor mea, et orabam filios uteri mei. + 19.17 Halitum meum exhorruit uxor, etc. Uxor Domini, etc., usque ad quæ carnalibus sensibus dedita incarnationis ejus mysterium non agnovit. Et orabam filios uteri. Uterum Dei, consilium ejus debemus accipere; in quo ante sæcula per prædestinationem concepti sumus, ut creati per sæcula producamur. Oravit ergo filios uteri sui: quia eos quos condidit, incarnatus humiliter rogavit.

Read all of Job 19

Cross References

Job 1:19repente ventus vehemens irruit a regione deserti, et concussit quatuor angulos domus: quæ corruens oppressit liberos tuos, et mortui sunt: et effugi ego solus, ut nuntiarem tibi. + 1.19 Repente ventus. Ibid. Latenter dicitur contra eum elementa movisse ille, cujus nutu mota sunt: licet diabolo semel a Deo accepta potestate ad usum nequitiæ suæ elementa concutere, ut et damnatis in metallo, ad usum ignis et aqua servit. A regione deserti. Regio deserti, etc., usque ad nominatam iram in ære monstrat, ventus irruit.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Job 19:16

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Job 19:15Job 19Job 19:17 →