The Bible Software
bible.softwareActsActs 18 › Acts 18:15

Acts 18:15

Si vero quæstiones sunt de verbo, et nominibus, et lege vestra, vos ipsi videritis: judex ego horum nolo esse. + 18.15 Si vero quæstiones sunt de verbo. Nunc nimirum declarato et narrato, id est Evangelio: et nominibus (Jesus) et (Dei) vel (Dei Patris). In Græco: Apprehendentes omnes Græci Sosthenem, etc.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

But if it be a question of words and names, and of your law, look ye to it; for I will be no judge of such matters.

In Context

14Incipiente autem Paulo aperire os, dixit Gallio ad Judæos: Si quidem esset iniquum aliquid aut facinus pessimum, o viri Judæi, recte vos sustinerem.

16Et minavit eos a tribunali.

Read all of Acts 18

Cross References

Matthew 27:4dicens: Peccavi, tradens sanguinem justum. At illi dixerunt: Quid ad nos? tu videris. + 27.4 Peccavi tradens, etc. Quasi in potestate sua esset mutare persecutorum sententiam: licet autem mutaverit voluntatem, tamen primæ voluntatis exitum non mutavit. Quid ad nos. Quid ad nos pertinet de hoc? tu videris, tu scias quid fecisti. Vel quid videris pertinere ad nos. Quid ad nos pertinet pretium acceptum: tu istud probaveras, tu inde fac quod vis. Qui ad mortem peccant, tantam habent ignorantiam et cæcitatem, ut nec turbentur in sceleribus suis, nec pœnitentiæ dolore crucientur.

John 18:31Dixit ergo eis Pilatus: Accipite eum vos, et secundum legem vestram judicate eum. Dixerunt ergo ei Judæi: Nobis non licet interficere quemquam. + 18.31 Nobis non, etc. Hoc dicunt propter diei festi sanctitatem. Lex enim præcipit, ne parcant malefactoribus, præsertim seducentibus a Deo suo, qualem istum dicebant esse; et contra seipsos dicunt, quia interficiebant quem interficiendum offerebant, sicut et Pilatus interfecit, non tamen manibus suis. Cum Pilatus vellet Jesum tradere Judæis, ut secundum legem suam judicarent eum, noluerunt recipere, dicentes: Nobis non licet interficere quemquam; et sic impletur sermo Jesu quem de sua morte prædixit, ut eum a Judæis traditum gentes interficerent, quasi sic essent alieni a scelere qui magis peccant, in quo non eorum innocentia, sed dementia monstratur.

Acts 24:6qui etiam templum violare conatus est, quem et apprehensum voluimus secundum legem nostram judicare.

Acts 25:19Quæstiones vero quasdam de sua superstitione habebant adversus eum, et de quodam Jesu defuncto, quem affirmabat Paulus vivere. + 25.19 Sua superstitione. RAB. Amborum, id est Pauli et Judæorum legem vocabat superstitionem.

1 Timothy 1:4neque intenderent fabulis, et genealogiis interminatis: quæ quæstiones præstant magis quam ædificationem Dei, quæ est in fide. + 1.4 Genealogiis. Genealogiæ erant quibus quidam Judæi narrabant se esse de genere Abrahæ et David: quasi inde eis deberetur, vel quibus narrabant Christum non esse ex David oriundum.

2 Timothy 2:23Stultas autem et sine disciplina quæstiones devita: sciens quia generant lites. + 2.23 Stultas autem et sine disciplina quæstiones devita. Non omnes quæstiones vitandæ, sed nutiles et sine disciplina.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Acts 18:15

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Acts 18:14Acts 18Acts 18:16 →