Ii Samuelis 19:40
Transivit ergo rex in Galgalam, et Chamaam cum eo. Omnis autem populus Juda traduxerat regem, et media tantum pars adfuerat de populo Israël.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 49:10Non auferetur sceptrum de Juda, et dux de femore ejus, donec veniat qui mittendus est, et ipse erit expectatio gentium. + 49.10 Non auferetur sceptrum de Juda, etc. Tandiu enim ex semine Judæ reges apud Judæos fuerunt, donec Christus ex Virgine nasceretur. Primus enim in gente Judæorum rex alienigena fuit. Herodes, quando jam Christus natus est. Qui ergo negat venisse Christum, ostendat regem de tribu Juda in gente Judæorum.
Matthew 21:9turbæ autem, quæ præcedebant, et quæ sequebantur, clamabant, dicentes: Hosanna filio David: benedictus, qui venit in nomine Domini: hosanna in altissimis. + 21.9 Osanna. HIER. Osi, id est, salva, salvifica. Anna interjectio deprecantis, quasi salva obsecro. Osanna totum Hebraicum est, et significat quod adventus Christi salus mundi sit: unde sequitur: Benedictus. Osanna, id est salva. In excelsis. Quia adventus Christi non tantum hominum sed totius mundi salus est, terrena conjungens cœlestibus, ut in nomine Jesu omne genu flectatur cœlestium, terrestrium et infernorum Phil. 2.. In excelsis. Quia et angelorum salus quorum numerum implet.