Matthew 21:9
turbæ autem, quæ præcedebant, et quæ sequebantur, clamabant, dicentes: Hosanna filio David: benedictus, qui venit in nomine Domini: hosanna in altissimis. + 21.9 Osanna. HIER. Osi, id est, salva, salvifica. Anna interjectio deprecantis, quasi salva obsecro. Osanna totum Hebraicum est, et significat quod adventus Christi salus mundi sit: unde sequitur: Benedictus. Osanna, id est salva. In excelsis. Quia adventus Christi non tantum hominum sed totius mundi salus est, terrena conjungens cœlestibus, ut in nomine Jesu omne genu flectatur cœlestium, terrestrium et infernorum Phil. 2.. In excelsis. Quia et angelorum salus quorum numerum implet.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Matthew 9:27Et transeunte inde Jesu, secuti sunt eum duo cæci, clamantes, et dicentes: Miserere nostri, fili David. + 9.27 Transeunte. Id est, de domo principis in tuam domum. Domus principis Synagoga est, sua domus cœlestis Jerusalem. Duo cæci, etc. Duo cæci, duo populi inscii, etc., usque ad idem factum, sed aliud simile.
Matthew 23:39Dico enim vobis, non me videbitis amodo, donec dicatis: Benedictus, qui venit in nomine Domini. + 23.39 Benedictus qui venit. Hoc turbæ dixerunt Domino venienti Jerusalem. Quod autem his transactis hic Dominus dicit, cogit mystice intelligi de adventu charitatis suæ, ubi confitebuntur Filium quem crucifixerunt.
Luke 2:14[Gloria in altissimis Deo, et in terra pax hominibus bonæ voluntatis.] + 2.14 Et in terra pax. Quando peccando eramus a Deo extranei, extraneos nos angeli deputabant; sed quia cognovimus regem nostrum, recognoverunt nos angeli cives suos. Et timet angelus adorari ab humana natura quam in suo rege considerat. Hominibus bonæ voluntatis. BEDA. Qui suscipiunt natum Christum, non his qui audita ejus nativitate sunt turbati et eum persecuti. Non est pax impiis, dicit Dominus Isa. 48..
John 12:13acceperunt ramos palmarum, et processerunt obviam ei, et clamabant: Hosanna, benedictus qui venit in nomine Domini, rex Israël. + 12.13 Clamabant. AUG. Osanna vox obsecrantis magis indicans affectum quam rem aliquam significans, sicut interjectiones. Rex Isræl. Rex non terreno more, quod parum est, sed quia regit, et ad mentes, et ad regna cœlorum ducit, et est miserationis non indignationis.