2 Samuel 2:1
Igitur post hæc consuluit David Dominum, dicens: Num ascendam in unam de civitatibus Juda? Et ait Dominus ad eum: Ascende. Dixitque David: Quo ascendam? Et respondit ei: In Hebron. + 2.1 Igitur post. RAB. Ascensio David cum duabus uxoribus in Hebron significat convocationem duorum populorum in Ecclesiam catholicam. Hebron enim interpretatur conjugium. Sola autem Ecclesia, cœlestis regis sponsa est. Illuc duxit David singulos viros cum domo sua, quia singuli fideles in illam societatem per Evangelii prædicationem convocantur, ubi non est distinctio Judæi et Græci.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
2Ascendit ergo David, et duæ uxores ejus, Achinoam Jezraëlites, et Abigail uxor Nabal Carmeli:
Cross References
Genesis 32:2Quos cum vidisset, ait: Castra Dei sunt hæc: et appellavit nomen loci illius Mahanaim, id est, Castra. + 32.2 Castra Dei sunt hæc. Ubi castra posita sunt, in Hebræo mahanaim ; ut sciamus, si quando interpretatum in alio loco ponitur, quem locum significet. Et pulchre ad fratrem inimicum iturus, angelorum comitantium eum choris excipitur.
Numbers 27:21Pro hoc, si quid agendum erit, Eleazar sacerdos consulet Dominum. Ad verbum ejus egredietur et ingredietur ipse, et omnes filii Israël cum eo, et cetera multitudo. + 27.21 Pro hoc, etc. Moraliter instruimur, ut quisquis accipiat potestatem in populo secundum magisterium divinæ legis quæ in sacerdotis officio maxime commendatur vitam suam et subditorum ordinet atque regat.
Joshua 15:13Caleb vero filio Jephone dedit partem in medio filiorum Juda, sicut præceperat ei Dominus: Cariath Arbe patris Enac, ipsa est Hebron. + 15.13 Caleb vero. ADAM., hom. 20. Initium distributionis Jesu, etc., usque ad Nota quod Caleb dicitur filius Jephone, et Othoniel filius Cenez, qui est Caleb junior, id est consanguineus.
1 Samuel 10:22Et consuluerunt post hæc Dominum utrumnam venturus esset illuc. Responditque Dominus: Ecce absconditus est domi.
1 Samuel 23:4Rursum ergo David consuluit Dominum. Qui respondens, ait ei: Surge, et vade in Ceilam: ego enim tradam Philisthæos in manu tua.
1 Samuel 30:7Et ait ad Abiathar sacerdotem filium Achimelech: Applica ad me ephod. Et applicavit Abiathar ephod ad David.