Numbers 27:21
Pro hoc, si quid agendum erit, Eleazar sacerdos consulet Dominum. Ad verbum ejus egredietur et ingredietur ipse, et omnes filii Israël cum eo, et cetera multitudo. + 27.21 Pro hoc, etc. Moraliter instruimur, ut quisquis accipiat potestatem in populo secundum magisterium divinæ legis quæ in sacerdotis officio maxime commendatur vitam suam et subditorum ordinet atque regat.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Leviticus 8:8quod astringens cingulo aptavit rationali, in quo erat Doctrina et Veritas. + 8.8 Quod astringens. ORIG., ubi supra. Cinxit eum secundum facturam humeralis, etc., usque ad quia secundum opera sua cingulo virtutis utitur. Aptavit rationali, etc. HIERON. Rationale in medio positum, terram indicat, quæ instar puncti, cum omnia in se habeat, cunctis vallatur elementis. ORIG., ubi supra. Imposuit super eum logion,, etc., usque ad nihil enim post hæc adjicitur capiti pontificis. HIERON., ubi supra. Rationale duplex, apertum et absconditum, etc., usque ad et his præcedentibus doctrina et veritas sequatur. ID. Duodecim lapides, etc., usque ad nobis scientiam demonstrante. Posuit laminam. ID. Nihil prodest omnium eruditio, nisi Dei scientia coronetur, quæ semper est ei cum Patre: unde laminam super cidarim imposuit. ID. Imperfecta sunt omnia nisi currui quæratur auriga, et super creaturas Creator insistens regat ipse, qui condidit. Quod olim in lamina, nunc in signo crucis ostenditur: pretiosior est sanguis evangelii auro legis; tunc juxta Ezechielem signum gementibus figebatur in fronte thau Ezech. 8.: nunc portantes crucem dicimus: Signatum est super nos lumen vultus, Domine, etc. Psal. 4. Auri lamina in fronte pontificis, et nomen Dei inscriptum; omnia quæ super terram sunt Dei arbitrio gubernari significant. Justum enim erat ut pontifex Dei, creaturarum omnium typum portans in vestibus suis, indicaret cuncta Dei misericordia indigere, et cum sacrificaret, expiaretur conditio universalis: ubi non pro liberis, parentibus, et propinquis, sed pro omni creatura voce et habitu precaretur.
Numbers 27:17et possit exire et intrare ante eos, et educere eos vel introducere: ne sit populus Domini sicut oves absque pastore.
Deuteronomy 33:8Levi quoque ait: [Perfectio tua, et doctrina tua viro sancto tuo, quem probasti in tentatione, et judicasti ad aquas contradictionis. + 33.8 Perfectio. Quasi, quam sis perfectus, et quam sancta doctrina tua per Moysen declarasti. Vel a sancto viro tuo, id est Levitis, est perfectio tua et doctrina tua. Illi enim debent legem custodire, facere et docere. Perfectio tua. Choro angelorum et martyrum et omnium perfectorum ista dicuntur, qui perfectionem charitatis moriendo pro Domino impleverunt; et mundo renuntiantes, culmen ecclesiasticæ doctrinæ assecuti sunt, tanquam veri Levitæ in terra partem non habentes, sed cum Propheta dicentes: Dominus pars hæreditatis meæ, etc. Psal. 15.; secundum illud: Si quis vult venire post me, abneget se, etc. Luc. 9. Qui perdiderit animam suam propter me, etc. Matth. 10. Christus autem verus Levi, qui hæc omnia fecit et docuit. Ipsi Levitæ adhærent imitantes illum usque ad sanguinem, de cujus passione subditur: Quem probasti in tentatione, etc. Ad aquas. Locus est ubi Moysi et Aaron ingressum terræ promissionis contradixit. Ad aquas. Legem significat, quæ male viventibus introitum regni cœlestis contradixit. Aquæ, populi, qui contradicentes clamaverunt: Crucifige eum. Sanguis ejus super nos, et super filios nostros Matth. 27.. Ad cumulum perfectionis Levi adjungit:
Judges 1:1Post mortem Josue, consuluerunt filii Israël Dominum, dicentes: Quis ascendet ante nos contra Chananæum, et erit dux belli? + 1.1 Præfatio Hebraice SOPHETIMATHANAS., in Synopsi. Vocatur hic liber Judicum, propterea quod post mortem Jesu Nave, populum suum Deus a relictis Chananæorum gentibus pressum, per judices servavit; quorum hoc volumine singulorum facta et vitæ tempus continentur, etc. Fuerunt autem numero tredecim: et anni illorum fuerunt quadringenti et undecim. ISID., in lib. Judic., cap. 1. Historia libri Judicum non parva mysteriorum indicat sacramenta. Post Josue enim succedunt Judices, sicut post Christum apostoli et ecclesiarum rectores ad regendos fideles, quos ipse ad spem promissionis æternæ perducit. Per omnia autem in hoc volumine Judaici populi delicta, et servitus clamorque eorum et miseratio Dei continentur. Multis enim annis pro peccatis suis servierunt, et conversi liberati sunt: quia peccata nostra vires hostibus præbent; et quando malum facimus in conspectu Domini, confortantur adversarii nostri, id est dæmones. Cum autem convertimur, suscitat Deus judices et salvatores, id est principes et doctores quos mittit in auxilium eorum qui toto corde clamant ad Deum. AUG., quæst. 1 in lib. Judic. In fine libri Jesu Nave breviter narrator porrexit historiam quousque filii Isræl ad colendos deos alienos declinaverunt. In hoc autem libro ad ordinem reditur, quomodo consequentia gesta fuerint post mortem Jesu Nave. Non ergo ab illo tempore incipit liber, quo populus ad colenda simulacra defluxit: sed a prioribus, interpositis temporibus, quibus ea gesta sunt, postquam ad illa pervenit.
Judges 20:23ita tamen ut prius ascenderent et flerent coram Domino usque ad noctem, consulerentque eum, et dicerent: Debeo ultra procedere ad dimicandum contra filios Benjamin fratres meos, an non? Quibus ille respondit: Ascendite ad eos, et inite certamen.
1 Samuel 14:19Cumque loqueretur Saul ad sacerdotem, tumultus magnus exortus est in castris Philisthinorum: crescebatque paulatim, et clarius resonabat. Et ait Saul ad sacerdotem: Contrahe manum tuam.