The Bible Software
bible.software2 Samuel2 Samuel 20 › 2 Samuel 20:13

2 Samuel 20:13

Amoto ergo illo de via, transibat omnis vir sequens Joab ad persequendum Seba filium Bochri.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

When he was removed out of the highway, all the people went on after Joab, to pursue after Sheba the son of Bichri.

In Context

12Amasa autem conspersus sanguine jacebat in media via. Vidit hoc quidam vir, quod subsisteret omnis populus ad videndum eum, et amovit Amasam de via in agrum, operuitque eum vestimento, ne subsisterent transeuntes propter eum.

14Porro ille transierat per omnes tribus Israël in Abelam et Bethmaacha: omnesque viri electi congregati fuerant ad eum.

Read all of 2 Samuel 20

Cross References

Numbers 20:19Dixeruntque filii Israël: Per tritam gradiemur viam: et si biberimus aquas tuas, nos et pecora nostra, dabimus quod justum est: nulla erit in pretio difficultas, tantum velociter transeamus.

1 Samuel 6:12Ibant autem in directum vaccæ per viam quæ ducit Bethsames, et itinere uno gradiebantur, pergentes et mugientes: et non declinabant neque ad dextram neque ad sinistram: sed et satrapæ Philisthiim sequebantur usque ad terminos Bethsames. + 6.12 Quæ ducit, etc. RAB. Via scilicet regia euntes Bethsames, id est, in domum solis, cœlestem scilicet Jerusalem, ubi semper lucet sol justitiæ. Bethsames. ID. Civitas est sacerdotalis in tribu Benjamin, quæ usque hodie monstratur de Eleutheropoli pergentibus Nicopolim, in 10 milliaria contra Orientem: altera Bethsames est in tribu Nephthali, in qua permansere cultores antiqui.

2 Kings 18:17Misit autem rex Assyriorum Tharthan, et Rabsaris, et Rabsacen de Lachis ad regem Ezechiam cum manu valida Jerusalem: qui cum ascendissent, venerunt Jerusalem, et steterunt juxta aquæductum piscinæ superioris, quæ est in via Agrifullonis. + 18.17 Rabsacen. RAB. Quia Hebraice loquitur: filium Isaiæ putant qui proditor fuit cum Sobna; vel Samariten, et ideo Hebraicam linguam scivisse. Qui quasi quædam contraria fortitudo imitabatur prophetas sua arrogantia. Prophetæ dicunt: Hæc dicit Dominus. Iste dixit: Hæc dicit rex magnus, rex Assyriorum.

Isaiah 7:3Et dixit Dominus ad Isaiam: Egredere in occursum Achaz, tu et qui derelictus est Jasub, filius tuus, ad extremum aquæductus piscinæ superioris in via agri Fullonis; + 7.3 Derelictus est. A fratre suo Rabsace, qui ad Assyrios transierat, ut tradunt Hebræi. Jasub filius tuus. ID. Qui interpretatur reliquus comes et convertens, qui populus Juda de manibus duorum regum liberandus erat. In via. Ibi Rabsaces, postea ex præcepto Sennacherib, Dei populum blasphemavit.

Isaiah 62:10Transite, transite per portas, præparate viam populo: planum facite iter, eligite lapides, et elevate signum ad populos. + 62.10 Per portas. Ministros Ecclesiæ, qui alios introducunt. Vel virtutes, quæ ducunt in cœlum, quasi de virtute in virtutem. Planum facite iter. Auferendo scandala; in baptismo remittendo peccata. Eligite. Vel, projicite secundum Septuaginta, quod est, auferte duritiam infidelitatis a cordibus hominum; vel, reprobos et duros a consortio fidelium.

Mark 10:46Et veniunt Jericho: et proficiscente eo de Jericho, et discipulis ejus, et plurima multitudine, filius Timæi Bartimæus cæcus, sedebat juxta viam mendicans. + 10.46 Et veniunt Jericho. HIER. Jericho luna vel anathema, quod congruit appropinquanti passioni. Defectus carnis Christi, præparatio est cœlestis Jerusalem, unde Jericho deserentes, Jerusalem, id est visioni pacis, appropinquant. Et proficiscente eo. BEDA. Quia ascendente ad cœlos Domino et fidelibus sequentibus, etc., usque ad eosque ad illuminationem omnium populorum in mundum dispersit. Bartimæus cæcus. HIER. Cæcitas Judæorum quæ illustrabitur in fine in adventu Eliæ et Enoch.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study 2 Samuel 20:13

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← 2 Samuel 20:122 Samuel 202 Samuel 20:14 →