2 Samuel 21:10
Tollens autem Respha filia Aja cilicium, substravit sibi supra petram ab initio messis, donec stillaret aqua super eos de cælo: et non dimisit aves lacerare eos per diem, neque bestias per noctem.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
11Et nuntiata sunt David quæ fecerat Respha filia Aja, concubina Saul.
Cross References
Genesis 40:19post quos auferet Pharao caput tuum, ac suspendet te in cruce, et lacerabunt volucres carnes tuas.
Deuteronomy 21:13et deponet vestem, in qua capta est: sedensque in domo tua, flebit patrem et matrem suam uno mense: et postea intrabis ad eam, dormiesque cum illa, et erit uxor tua. + 21.13 Uno mense, id est, triginta diebus, ut post fidem Trinitatis et opus legis, mereatur Ecclesiæ sociari; ter enim decem triginta efficiunt. Et postea. Cum nec in capite, id est sensibus, nec in manibus, id est operibus, aliquid superfluum aut immundum erit.
Deuteronomy 21:23non permanebit cadaver ejus in ligno, sed in eadem die sepelietur: quia maledictus a Deo est qui pendet in ligno: et nequaquam contaminabis terram tuam, quam Dominus Deus tuus dederit tibi in possessionem. + 21.23 Non permanebit. Hoc est non debet relinqui in eadem damnatione, sed revocari doctorum exhortatione, ut nulli, dum vivit, reconciliatio negetur. Non permanebit. Non est de die in diem differenda pœnitentia, sed statim agenda, ut per pœnitentiam infructuosam ab oculis Dei abscondantur delicta, unde: Beati quorum tecta sunt peccata Psal. 31.. Maledictus a Deo. AUG., lib. XIV contra Faustum. Christus nos redemit de maledicto legis, factus pro nobis maledictum Gal. 3.. Adam namque in ligno prævaricationis corruit: ideo sibi et posteris suis maledictionem meruit, de qua dicit: Maledictus omnis qui pendet in ligno. Maledictam namque, id est, exsecrabilem et turpissimam mortem suscepit. ID., ubi supra, cap. 3, 4. Maledictus a Deo est qui pendet, etc. Quidam hæretici ad calumniam passionis Christi hanc sententiam transferunt, etc., usque ad bene ergo maledictum dicitur, quod odit Deus, hoc pependit in ligno. Contaminabis. Pœnitentiæ lacrymis fetorem peccatorum abluere debemus, ne aliis scandalum et nobis germinet cruciatum.
2 Samuel 3:7Fuerat autem Sauli concubina nomine Respha, filia Aja. Dixitque Isboseth ad Abner:
1 Kings 18:41Et ait Elias ad Achab: Ascende, comede, et bibe, quia sonus multæ pluviæ est. + 18.41 Multæ pluviæ. ISID. Nascente Christo Dei Filio inter homines et teneritudinem carnis nostræ accipiente, postquam mortem gustavit, et victor de mundo ad cœlos ascendit, imbrem gratiæ divinæ per septiformem Spiritum de supernis ad terram misit, qui nos a peccato mundaret, et spirituales fructus gignere faceret. RAB. In virtutibus Eliæ qui potentia Dei pollebat in infirmitatibus suis, quid de se poterat agnoscebat. Ibi ostendebat quod acceperat, hic quod acceperat custodiebat. In miraculis monstrabatur, in infirmitatibus servabatur.
Jeremiah 5:24Et non dixerunt in corde suo: Metuamus Dominum Deum nostrum, qui dat nobis pluviam temporaneam et serotinam in tempore suo, plenitudinem annuæ messis custodientem nobis.