Ii Samuelis 22:10
Inclinavit cælos, et descendit: et caligo sub pedibus ejus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
He bowed the heavens also, and came down; and darkness was under his feet.
In Context
9Ascendit fumus de naribus ejus, et ignis de ore ejus vorabit: carbones succensi sunt ab eo.
11Et ascendit super cherubim, et volavit: et lapsus est super pennas venti.
Cross References
Exodus 20:21Stetitque populus de longe. Moyses autem accessit ad caliginem in qua erat Deus. + 20.21 Stetitque populus, etc. GREG., homil. 6. In quibusdam locis Scripturæ historia servanda est, etc., usque ad Moses accessit ad caliginem, in qua erat Deus. Non facietis deos, etc. AUG., quæst. 76. Repetitur quod in primo præcepto dictum est; et per argentea et aurea, omnia simulacra intelliguntur, sicut in psalmo CXIII: Simulacra gentium argentum et aurum, opera manum hominum.
1 Kings 8:12Tunc ait Salomon: Dominus dixit ut habitaret in nebula.
Psalms 104:3Laudamini in nomine sancto ejus; lætetur cor quærentium Dominum. + 104.3 Laudamini in nomine, id est, gaudete Christiani dici a Christo. AUG. Laudamini, non vetat laudari, si boni; si non, nisi in Domino, qui bonos facit. Laudamini in nomine. Quod alibi, In Domino laudabitur anima mea: quod ibi addit, audiant mansueti et lætentur: hic quoque quodammodo, lætetur cor, quasi dicat, 1
Isaiah 63:19Facti sumus quasi in principio, cum non dominareris nostri, neque invocaretur nomen tuum super nos.] + 63.19 Quasi in principio. HIER. Antequam vocares nos, etc., usque ad non vocabuntur populus Dei, a Christo scilicet Christiani.
Nahum 1:3Dominus patiens, et magnus fortitudine, et mundans non faciet innocentem. Dominus in tempestate et turbine viæ ejus, et nebulæ pulvis pedum ejus.
Luke 23:44Erat autem fere hora sexta, et tenebræ factæ sunt in universam terram usque ad horam nonam. + 23.44 Et tenebræ, etc. Sol retraxit radios ne aut pendentem videret Dominum, aut ne impii blasphemantes sua luce fruerentur. Et nota quod sexta hora, id est sole recessuro a centro mundi, crucifigitur; diluculo, id est oriente sole, resurgit, quia mortuus est propter peccata nostra, et resurrexit propter justificationem nostram Rom. 18.. Adam peccante post meridiem, id est inclinata luce fidei, vox Domini auditur, eodem igitur temporis articulo, quo tunc peccanti Adæ obcluserat, nunc latroni pœnitenti Dominus paradisum reserat.