Exodus 20:21
Stetitque populus de longe. Moyses autem accessit ad caliginem in qua erat Deus. + 20.21 Stetitque populus, etc. GREG., homil. 6. In quibusdam locis Scripturæ historia servanda est, etc., usque ad Moses accessit ad caliginem, in qua erat Deus. Non facietis deos, etc. AUG., quæst. 76. Repetitur quod in primo præcepto dictum est; et per argentea et aurea, omnia simulacra intelliguntur, sicut in psalmo CXIII: Simulacra gentium argentum et aurum, opera manum hominum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And the people stood afar off, and Moses drew near unto the thick darkness where God was.
In Context
Cross References
Exodus 19:16Jamque advenerat tertius dies, et mane inclaruerat: et ecce cœperunt audiri tonitrua, ac micare fulgura, et nubes densissima operire montem, clangorque buccinæ vehementius perstrepebat: et timuit populus qui erat in castris.
Deuteronomy 5:22Hæc verba locutus est Dominus ad omnem multitudinem vestram in monte de medio ignis et nubis, et caliginis, voce magna, nihil addens amplius: et scripsit ea in duabus tabulis lapideis, quas tradidit mihi. + 5.22 In duabus tabulis lapideis quas tradidit mihi. ISID. Duo Testamenta, etc., usque ad sensibile scilicet et intelligibile.
2 Chronicles 6:1Tunc Salomon ait: Dominus pollicitus est ut habitaret in caligine: + 6.1 In caligine. Unde Job: Nubes latibulum ejus Job. 22.. Et Psalmista: Caligo sub pedibus ejus: et posuit tenebras latibulum Psal. 17.. Latibulum Domini sacra Scriptura: quæ sub parabolis et figuris cœlestia gestat sacramenta. Unde: Confitebor tibi, Domine, pater cœli et terræ, quoniam abscondisti hæc a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis Matth. 11..
Psalms 18:12Etenim servus tuus custodit ea; in custodiendis illis retributio multa. 1
Psalms 104:2Cantate ei, et psallite ei; narrate omnia mirabilia ejus. + 104.2 Omnia: CASS. omnia; nihil est pudore silendum. Vel omnia, quæ dicent, mirabilia sunt, nullus enim potest omnia narrare. 1