Ii Samuelis 23:10
Cumque ascendissent viri Israël, ipse stetit et percussit Philisthæos donec deficeret manus ejus, et obrigesceret cum gladio: fecitque Dominus salutem magnam in die illa: et populus qui fugerat, reversus est ad cæsorum spolia detrahenda.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Joshua 10:42universosque reges, et regiones eorum uno impetu cepit atque vastavit: Dominus enim Deus Israël pugnavit pro eo.
Judges 15:14Qui cum venisset ad locum Maxillæ, et Philisthiim vociferantes occurrissent ei, irruit spiritus Domini in eum: et sicut solent ad odorem ignis lina consumi, ita vincula, quibus ligatus erat, dissipata sunt et soluta.
1 Samuel 11:13Et ait Saul: Non occidetur quisquam in die hac, quia hodie fecit Dominus salutem in Israël.
1 Samuel 14:23Et salvavit Dominus in die illa Israël: pugna autem pervenit usque ad Bethaven.
1 Samuel 19:5Et posuit animam suam in manu sua, et percussit Philisthæum, et fecit Dominus salutem magnam universo Israëli: vidisti, et lætatus es. Quare ergo peccas in sanguine innoxio, interficiens David, qui est absque culpa?
2 Kings 5:1Naaman princeps militiæ regis Syriæ erat vir magnus apud dominum suum, et honoratus: per illum enim dedit Dominus salutem Syriæ: erat autem vir fortis et dives, sed leprosus. + 5.1 Naaman, etc. RAB. Gentiles significat virtute bellorum principatum gerentes, ac rerum decore fruentes. Unde Naaman decus sive commotio eorum interpretatur: vir fortis et dives, sed leprosus; quia quamvis per potentiam regni ac rerum abundantiam dominari videretur: tamen per errorem idololatriæ lepra fœdus apparuit.