bible.software › Ii Samuelis › Ii Samuelis 23 › Ii Samuelis 23:9
Ii Samuelis 23:9
Post hunc, Eleazar filius patrui ejus Ahohites inter tres fortes, qui erant cum David quando exprobraverunt Philisthiim, et congregati sunt illuc in prælium.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And after him was Eleazar the son of Dodo the Ahohite, one of the three mighty men with David, when they defied the Philistines that were there gathered together to battle, and the men of Israel were gone away:
In Context
8Hæc nomina fortium David. Sedens in cathedra sapientissimus princeps inter tres, ipse est quasi tenerrimus ligni vermiculus, qui octingentos interfecit impetu uno. + 23.8 Hæc sunt nomina. ISID. Texitur catalogus virorum fortium in figura sanctorum, qui quamvis virtutum sublimitate proficiant, tamen usque ad excellentiam divinæ Trinitatis non attingunt. Hoc est enim quod scriptum est: Usque ad tres primos non pervenit. Quis enim in nubibus æquabitur Domino in filiis Dei? Fortium. De his fortibus ait Josephus: Primus omnium erat Eusebius filius Achimææ, qui aciem hostium frequenter irrumpens non cessavit donec nongentos occideret. Post hunc erat Eleazar filius Dodo, qui cum rege fuerat in Sarpha. Hic Isrælitis formidantibus Philisthinorum exercitum et fugientibus solus restitit, et multos occidit, ut sanguine occisorum gladius ejus hæreret in dextera. Isrælitæ vero videntes Palæstinos in fugam conversos, descendentes de montibus persecuti sunt eos, et pervenit Isrælitis famosa victoria. Tertius fuit Semæias filius Heli, qui in loco maxillæ cum Hebræi fugerent, exercitus Palæstinorum solus portavit alios prosternens, alios in fugam convertens. Ipse. RAB. Virga de radice Jesse absque nuptiali opere florem protulit, qui de uno homine typum gentium præferente, uno impetu, id est sermonis imperio legionem expulit dæmonum. Tenerrimus ligni. ID. Virtus viri bellica et modesta significatur, etc., usque ad in interfectione octingentorum fortitudo.
10Cumque ascendissent viri Israël, ipse stetit et percussit Philisthæos donec deficeret manus ejus, et obrigesceret cum gladio: fecitque Dominus salutem magnam in die illa: et populus qui fugerat, reversus est ad cæsorum spolia detrahenda.
Read all of Ii Samuelis 23
Cross References
1 Samuel 17:10Et aiebat Philisthæus: Ego exprobravi agminibus Israël hodie: date mihi virum, et ineat mecum singulare certamen.
1 Samuel 17:36Nam et leonem et ursum interfeci ego servus tuus: erit igitur et Philisthæus hic incircumcisus quasi unus ex eis. Nunc vadam, et auferam opprobrium populi: quoniam quis est iste Philisthæus incircumcisus, qui ausus est maledicere exercitui Dei viventis?
1 Chronicles 8:4Abisue quoque et Naaman, et Ahoë,
1 Chronicles 27:4Secundi mensis habebat turmam Dudia Ahohites, et post se alter nomine Macelloth, qui regebat partem exercitus viginti quatuor millium.
Isaiah 63:3Torcular calcavi solus, et de gentibus non est vir mecum; calcavi eos in furore meo, et conculcavi eos in ira mea: et aspersus est sanguis eorum super vestimenta mea, et omnia indumenta mea inquinavi. + 63.3 Solus. Solus Samson præcisis crinibus Philisthæis exponitur, nec angelus nec archangelus vel quilibet cœlestis spiritus. Denique humani generis nullus vel Judæus vel Gentilis auxiliator: solus pugnat, solus superat. Aspersus est. HIER. Sanguis meus eorum rancore, etc., usque ad cujus sæpe sanguis super vestimenta victoris aspergitur.
Mark 14:50Tunc discipuli ejus relinquentes eum, omnes fugerunt. + 14.50 Tunc, etc. ID. Impletur quod dixit, quod omnes scandalizarentur, etc., usque ad et a Deo revocandi, adversariis dare didicerunt.
This Verse In Other Editions
Study Ii Samuelis 23:9