Ii Samuelis 23:16
Irruperunt ergo tres fortes castra Philisthinorum, et hauserunt aquam de cisterna Bethlehem, quæ erat juxta portam, et attulerunt ad David: at ille noluit bibere, sed libavit eam Domino, + 23.16 Sed libavit. Exemplum fortitudinis et constantiæ militibus præbuit, vincens naturam ne sitiens biberet, ut exercitus sitim tolerare disceret. Mystice vero aquam non sitiebat, sed nasciturum in Bethlehem de virgine Christum prævidebat: cujus lavacrum et sanguinem sitiebat. Aquam ergo non bibit, sed fudit. Sitiebat enim fontem æternum qui non periculis quæritur alienis, sed aliena pericula abluit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 35:14Ille vero erexit titulum lapideum in loco quo locutus fuerat ei Deus: libans super eum libamina, et effundens oleum: + 35.14 Ille vero erexit titulum lapideum in loco quo locutus fuerat, etc. AUG. Factum est iterum hoc in loco quod antea factum fuerat; vel memoratum hic quod ante fuerat factum. Sed quodlibet horum sit, super lapidem libavit Jacob, non lapidi. Non ergo sicut idololatræ solent aras ante lapidem constituere, et tanquam Deo lapidi libare.
1 Samuel 7:6Et convenerunt in Masphath: hauseruntque aquam, et effuderunt in conspectu Domini: et jejunaverunt in die illa atque dixerunt ibi: Peccavimus Domino. Judicavitque Samuel filios Israël in Masphath. + 7.6 Masphath. Civitas est in tribu Juda juxta Cariathiarim. RAB. Masphath. Speculatio, vel contemplatio, etc., usque ad et ad amorem patriæ cœlestis intentos esse perspexerit. Hauseruntque aquam, etc. Ut sicut aqua effusa non redit, sic nec ipsi redirent ad idololatriam.
2 Samuel 23:9Post hunc, Eleazar filius patrui ejus Ahohites inter tres fortes, qui erant cum David quando exprobraverunt Philisthiim, et congregati sunt illuc in prælium.
Lamentations 2:19Coph Consurge, lauda in nocte, in principio vigiliarum; effunde sicut aquam cor tuum ante conspectum Domini: leva ad eum manus tuas pro anima parvulorum tuorum, qui defecerunt in fame in capite omnium compitorum.
Romans 5:7vix enim pro justo quis moritur: nam pro bono forsitan quis audeat mori. + 5.7 Vix. Dicit, pro justo. Forsitan pro bono: ostendit utrumque difficile et rarum, sed alterum difficilius et rarius. Pro justo, etc. Justus pro exercitio, qui et bonus; sed est et bonus qui non justus, id est qui natus est in simplicitate: innocens qui nondum laboravit, ut amplificaret se bonis, ut sunt parvuli in baptismo mundati; et licet justus melior, causa tamen innocentiæ miserabilior quam justitiæ, quia non est hujusmodi justitia sine severitate.
Philippians 2:17Sed et si immolor supra sacrificium, et obsequium fidei vestræ, gaudeo, et congratulor omnibus vobis.