The Bible Software
bible.softwareGenesisGenesis 35 › Genesis 35:14

Genesis 35:14

Ille vero erexit titulum lapideum in loco quo locutus fuerat ei Deus: libans super eum libamina, et effundens oleum: + 35.14 Ille vero erexit titulum lapideum in loco quo locutus fuerat, etc. AUG. Factum est iterum hoc in loco quod antea factum fuerat; vel memoratum hic quod ante fuerat factum. Sed quodlibet horum sit, super lapidem libavit Jacob, non lapidi. Non ergo sicut idololatræ solent aras ante lapidem constituere, et tanquam Deo lapidi libare.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And Jacob set up a pillar in the place where he talked with him, even a pillar of stone: and he poured a drink offering thereon, and he poured oil thereon.

In Context

13Et recessit ab eo.

15vocansque nomen loci illius Bethel.

Read all of Genesis 35

Cross References

Genesis 28:18Surgens ergo Jacob mane, tulit lapidem quem supposuerat capiti suo, et erexit in titulum, fundens oleum desuper. + 28.18 Surgens ergo, etc. AUG., Q. in Gen., tom. 3 Quod erexit Jacob, lapidem quem capiti supposuerat in titulum, et superfudit oleum, nihil fecit idolol triæ simile: quia non vel tunc vel postea frequentavit lapidem adorando aut ei sacrificando; sed signum fuit et prophetia pertinens ad unctionem, unde Christus dicitur.

Genesis 35:20Erexitque Jacob titulum super sepulchrum ejus: hic est titulus monumenti Rachel, usque in præsentem diem.

1 Samuel 7:12Tulit autem Samuel lapidem unum, et posuit eum inter Masphath et inter Sen: et vocavit nomen loci illius, Lapis adjutorii. Dixitque: Hucusque auxiliatus est nobis Dominus. + 7.12 Et posuit eum. Alia editio: inter Masphath novam et veterem et vocavit nomen ejus Abenezer, vel Abongener, id est lapis adjutorii. Hæc est medietas Salvatoris, per quam transeundum est a Masphath veteri ad novam, id est ab intentione qua exspectatur in carnali regno beatitudo falsa, ad intentionem qua per Novum Testamentum exspectatur in regno cœlorum beatitudo vera, qua quoniam nihil est melius hucusque adjuvat Deus. Masphath intentio sedentium. Lapis inter hæc, Christus inter intentionem Veteris Testamenti, et Evangelii prædicationem positus: ipse lapis propter firmitatem adjutorii, quia suos contra dæmones adjuvat dimicantes. Hucusque auxiliatus. Quia qui hos terminos transcendunt, ut hæretici, auxilium Dei non merentur.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Genesis 35:14

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Genesis 35:13Genesis 35Genesis 35:15 →