Ii Samuelis 3:10
ut transferatur regnum de domo Saul, et elevetur thronus David super Israël et super Judam, a Dan usque Bersabee.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
9Hæc faciat Deus Abner, et hæc addat ei, nisi quomodo juravit Dominus David, sic faciam cum eo,
11Et non potuit respondere ei quidquam, quia metuebat illum.
Cross References
1 Samuel 3:20Et cognovit universus Israël, a Dan usque Bersabee, quod fidelis Samuel propheta esset Domini. + 3.20 A Dan. ID. Per terminos Judææ universitatem plebis comprehendit. Dan viculus est in quarto a Paneade milliario, qui usque hodie sic vocatur: terminus Judææ provinciæ contra Septentrionem, de quo Jordanis erumpens a loco sortitus est nomen. Jor quippe fluvium vel rivum Hebræi vocant. Dan interpretatur Judic um vel judicans. Bersabee. In tribu Juda vel Simeonis est vicus grandis in vicesimo ab Hebron milliario, vergens ad Austrum: in quo Romanorum positum est præsidium: a quo insipientes termini Judææ tenduntur usque ad Dan. Nec mirari debet quispiam, si civitates Judæ in tribu Simeonis vel Benjamin reperiat. Tribus enim Juda fortis et bellicosa sæpe adversarios superans, in omnibus tribubus tenuit principatum, ideo aliarum tribuum sortes in ejus funiculo computantur, alioquin in medio tribus Judæ habitasse Simeonem Scriptura manifestat.
1 Samuel 28:17Faciet enim tibi Dominus sicut locutus est in manu mea, et scindet regnum tuum de manu tua et dabit illud proximo tuo David:
2 Samuel 24:2Dixitque rex ad Joab principem exercitus sui: Perambula omnes tribus Israël a Dan usque Bersabee, et numerate populum, ut sciam numerum ejus.