Ii Samuelis 3:9
Hæc faciat Deus Abner, et hæc addat ei, nisi quomodo juravit Dominus David, sic faciam cum eo,
Vulgata (Latina)
In The King James Version
So do God to Abner, and more also, except, as the LORD hath sworn to David, even so I do to him;
In Context
Cross References
Ruth 1:17Quæ te terra morientem susceperit, in ea moriar: ibique locum accipiam sepulturæ. Hæc mihi faciat Dominus, et hæc addat, si non sola mors me et te separaverit.
1 Samuel 14:44Et ait Saul: Hæc faciat mihi Deus, et hæc addat, quia morte morieris, Jonatha. + 14.44 Hæc faciat. Juramentum Hebræorum, quod per contrarium intelligitur, quasi diceret: Malum quod tibi debetur, mihi imputetur, si te non interfecero.
1 Samuel 16:1Dixitque Dominus ad Samuelem: Usquequo tu luges Saul, cum ego projecerim eum ne regnet super Israël? Imple cornu tuum oleo, et veni, ut mittam te ad Isai Bethlehemitem: providi enim in filiis ejus mihi regem.
1 Samuel 28:17Faciet enim tibi Dominus sicut locutus est in manu mea, et scindet regnum tuum de manu tua et dabit illud proximo tuo David:
2 Samuel 19:13Et Amasæ dicite: Nonne os meum, et caro mea es? hæc faciat mihi Deus, et hæc addat, si non magister militiæ fueris coram me omni tempore pro Joab.
1 Kings 2:23Juravit itaque rex Salomon per Dominum, dicens: Hæc faciat mihi Deus, et hæc addat, quia contra animam suam locutus est Adonias verbum hoc.