Ii Samuelis 3:27
Cumque rediisset Abner in Hebron, seorsum adduxit eum Joab ad medium portæ ut loqueretur ei, in dolo: et percussit illum ibi in inguine, et mortuus est in ultionem sanguinis Asaël fratris ejus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Numbers 35:19Propinquus occisi, homicidam interficiet: statim ut apprehenderit eum, interficiet.
2 Samuel 2:19Persequebatur autem Asaël Abner, et non declinavit ad dextram neque ad sinistram omittens persequi Abner.
2 Samuel 20:9Dixit itaque Joab ad Amasam: Salve mi frater. Et tenuit manu dextera mentum Amasæ, quasi osculans eum. + 20.9 Et tenuit, etc. Dextera mentum tenere, est quasi ex benignitate blandiri. Sed sinistram ad gladium mittit, qui latenter ex malitia percutit.
1 Kings 2:5Tu quoque nosti quæ fecerit mihi Joab filius Sarviæ, quæ fecerit duobus principibus exercitus Israël, Abner filio Ner, et Amasæ filio Jether: quos occidit, et effudit sanguinem belli in pace, et posuit cruorem prælii in balteo suo qui erat circa lumbos ejus, et in calceamento suo quod erat in pedibus ejus. + 2.5 Tu quoque. David præcepit Salomoni de justa retributione eorum qui sibi solatio fuerunt, vel injuste nocuerunt, quos ipse patienter toleravit. Et prophetia indicat quid mali in futuro fieri oporteat vel boni, quod verus Salomon implebit. Interim tamen patientia Dei sæpe bonos tribulari, reprobos deliciis uti concedit.
1 Chronicles 27:21et dimidiæ tribui Manasse in Galaad, Jaddo filius Zachariæ: Benjamin autem, Jasiel filius Abner:
Jeremiah 41:2Surrexit autem Ismahel filius Nathaniæ, et decem viri qui cum eo erant, et percusserunt Godoliam filium Ahicam filii Saphan gladio, et interfecerunt eum quem præfecerat rex Babylonis terræ.