2 Samuel 5:13
Accepit ergo David adhuc concubinas et uxores de Jerusalem, postquam venerat de Hebron: natique sunt David et alii filii et filiæ: + 5.13 Natique sunt. Si per David significatur Christus, non immerito per filios ejus intelliguntur Christiani, qui sunt ex Judæis et nationibus, quibus congruunt interpretationes neminum: Samua, audacia; Sobab, convertens; Jabahar, elegit; Elisua, Dei mei salus; Nepheg, applicans ori; Japhia, illuminat vel ostendit; Elisama, Deus meus audiens; Elioda, Deus meus scit; Eliphalet, Deus meus salvans.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
14et hæc nomina eorum, qui nati sunt ei in Jerusalem: Samua, et Sobab, et Nathan, et Salomon,
Cross References
Deuteronomy 17:17Non habebit uxores plurimas, quæ alliciant animum ejus, neque argenti et auri immensa pondera. + 17.17 Non habebit, etc. AUG., quæst. 27. Manifestum est Salomonem hoc præceptum transisse, etc., usque ad perveniat ad alienigenas. Neque argenti. Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra Matth. 6..
2 Samuel 12:2Dives habebat oves et boves plurimos valde.
1 Chronicles 3:9omnes hi, filii David absque filiis concubinarum: habueruntque sororem Thamar. + 3.9 Omnes hi filii David, etc. Quia omnes filii Christi æternam palmam exspectant, sed excipiuntur filii concubinarum, qui nominatim inter cæteros non meruerunt numerari. Judæi enim hæretici vel schismatici hujus societatis consortium habere non possunt: cœlestis enim regni gloria filios David de nobili tantum conjugio exspectat. Non enim hæres erit filius ancillæ cum filio liberæ Gen. 21..
2 Chronicles 11:18Duxit autem Roboam uxorem Mahalath filiam Jerimoth filii David: Abihail quoque filiam Eliab filii Isai,