bible.software › Ii Samuelis › Ii Samuelis 5 › Ii Samuelis 5:12
Ii Samuelis 5:12
Et cognovit David quoniam confirmasset eum Dominus regem super Israël, et quoniam exaltasset regnum ejus super populum suum Israël.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And David perceived that the LORD had established him king over Israel, and that he had exalted his kingdom for his people Israel’s sake.
In Context
11Misit quoque Hiram rex Tyri nuntios ad David, et ligna cedrina, et artifices lignorum, artificesque lapidum ad parietes: et ædificaverunt domum David. + 5.11 Misit quoque. Hiram vivens excelse, hæc est gentilitas in Christo excelsa; nuntios mittit ad David, id est doctores ad Christum, et per eos cedrina ligna, id est incorruptos et fortes; et artifices, id est, eos quorum arte mentes sunt incorruptæ, et tanquam lapides quatuor virtutibus quadratæ, sic domus David, id est Ecclesia Christi ædificatur, et cognoscitur quod Deus nostrum David confirmavit regem super Isræl, id est, videntes Deum. RAB. Hæreticorum ecclesias quæ sub Christiani nominis titulo se manere gloriantur. Sed quia propter lucra carnalia Christum sequuntur, non conjuges, sed concubinæ vocantur. Nunc vero si reges plures uxores, vel concubinas habent, peccatum est: quia figuræ transierunt, pro quibus hoc aliquando veniale fuit.
13Accepit ergo David adhuc concubinas et uxores de Jerusalem, postquam venerat de Hebron: natique sunt David et alii filii et filiæ: + 5.13 Natique sunt. Si per David significatur Christus, non immerito per filios ejus intelliguntur Christiani, qui sunt ex Judæis et nationibus, quibus congruunt interpretationes neminum: Samua, audacia; Sobab, convertens; Jabahar, elegit; Elisua, Dei mei salus; Nepheg, applicans ori; Japhia, illuminat vel ostendit; Elisama, Deus meus audiens; Elioda, Deus meus scit; Eliphalet, Deus meus salvans.
Read all of Ii Samuelis 5
Cross References
2 Samuel 7:16Et fidelis erit domus tua, et regnum tuum usque in æternum ante faciem tuam, et thronus tuus erit firmus jugiter. + 7.16 Et fidelis. RAB., ex Aug. de Civit., lib. 17, cap. 8. Hoc vere de Christo dicitur, etc., usque ad locus ergo tam pacatæ et securæ habitationis æternus est, ubi erit verus Isræl, id est, videns Deum. Et sedit coram. Sedere coram Domino, est beneficia ejus in humilitate confiteri. Lex Adam. RAB. Scilicet hominis, ut tibi in simplicitate cordis et puritate serviat, et tu facias ei secundum misericordiam tuam, sicut mihi fecisti.
1 Chronicles 14:2Cognovitque David quod confirmasset eum Dominus in regem super Israël, et sublevatum esset regnum suum super populum ejus Israël.
Esther 4:14si enim nunc silueris, per aliam occasionem liberabuntur Judæi: et tu, et domus patris tui, peribitis. Et quis novit utrum idcirco ad regnum veneris, ut in tali tempore parareris?
Daniel 2:30Mihi quoque non in sapientia, quæ est in me plus quam in cunctis viventibus, sacramentum hoc revelatum est: sed ut interpretatio regi manifesta fieret, et cogitationes mentis tuæ scires.
This Verse In Other Editions
Study Ii Samuelis 5:12