bible.software › Ii Samuelis › Ii Samuelis 5 › Ii Samuelis 5:24
Ii Samuelis 5:24
Et cum audieris sonitum gradientis in cacumine pyrorum, tunc inibis prælium: quia tunc egredietur Dominus ante faciem tuam, ut percutiat castra Philisthiim.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And let it be, when thou hearest the sound of a going in the tops of the mulberry trees, that then thou shalt bestir thyself: for then shall the LORD go out before thee, to smite the host of the Philistines.
In Context
23Consuluit autem David Dominum: Si ascendam contra Philisthæos, et tradas eos in manus meas? Qui respondit: Non ascendas contra eos, sed gyra post tergum eorum, et venies ad eos ex adverso pyrorum. + 5.23 Pyrorum. In Hebræo flentium, id est, idolorum, ubi scilicet idola erant in quibus confidebant quæ flentium vocantur, quia fletu digna sunt, et cultores suos ad fletum miseriamque perducunt. In cacumine. RAB. Pyrus dicitur ex Greco quod est ignis. Pyri sancti: cacumen, sublimitas vitæ eorum; in qua flante Spiritu sancto intonuit prædicationis sonitus. Qui est gradientis, id est donum in carne advenientis, in cacumine pyrorum, id est super celsitudinem sanctorum, dum hic sonitus auditur a nostro David, Philisthæi intelligibiles superantur.
25Fecit itaque David sicut præceperat ei Dominus, et percussit Philisthiim de Gabaa usque dum venias Gezer.
Read all of Ii Samuelis 5
Cross References
Judges 7:15Cumque audisset Gedeon somnium, et interpretationem ejus, adoravit: et reversus est ad castra Israël, et ait: Surgite, tradidit enim Dominus in manus nostras castra Madian.
2 Kings 7:6Siquidem Dominus sonitum audiri fecerat in castris Syriæ, curruum, et equorum, et exercitus plurimi: dixeruntque ad invicem: Ecce mercede conduxit adversum nos rex Israël reges Hethæorum et Ægyptiorum, et venerunt super nos.
Philippians 2:11et omnis lingua confiteatur, quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris. + 2.11 Quia Dominus, etc. Quod hic quidam negant, dicentes: Quomodo potest fieri, ut homo sit in gloria Dei Patris? sed si adoptivus sit, homo Deus in gloria Dei Patris esse non potest.
This Verse In Other Editions
Study Ii Samuelis 5:24