Ii Samuelis 5:23
Consuluit autem David Dominum: Si ascendam contra Philisthæos, et tradas eos in manus meas? Qui respondit: Non ascendas contra eos, sed gyra post tergum eorum, et venies ad eos ex adverso pyrorum. + 5.23 Pyrorum. In Hebræo flentium, id est, idolorum, ubi scilicet idola erant in quibus confidebant quæ flentium vocantur, quia fletu digna sunt, et cultores suos ad fletum miseriamque perducunt. In cacumine. RAB. Pyrus dicitur ex Greco quod est ignis. Pyri sancti: cacumen, sublimitas vitæ eorum; in qua flante Spiritu sancto intonuit prædicationis sonitus. Qui est gradientis, id est donum in carne advenientis, in cacumine pyrorum, id est super celsitudinem sanctorum, dum hic sonitus auditur a nostro David, Philisthæi intelligibiles superantur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
22Et addiderunt adhuc Philisthiim ut ascenderent, et diffusi sunt in valle Raphaim.
Cross References
Joshua 8:2Faciesque urbi Hai, et regi ejus, sicut fecisti Jericho, et regi illius: prædam vero, et omnia animantia diripietis vobis: pone insidias urbi post eam.
2 Samuel 2:1Igitur post hæc consuluit David Dominum, dicens: Num ascendam in unam de civitatibus Juda? Et ait Dominus ad eum: Ascende. Dixitque David: Quo ascendam? Et respondit ei: In Hebron. + 2.1 Igitur post. RAB. Ascensio David cum duabus uxoribus in Hebron significat convocationem duorum populorum in Ecclesiam catholicam. Hebron enim interpretatur conjugium. Sola autem Ecclesia, cœlestis regis sponsa est. Illuc duxit David singulos viros cum domo sua, quia singuli fideles in illam societatem per Evangelii prædicationem convocantur, ubi non est distinctio Judæi et Græci.
Matthew 8:23Et ascendente eo in naviculam, secuti sunt eum discipuli ejus: + 8.23 Et ascendente. Qui magna fecit in terra, transit ad mare, ut et ibi faciat, et Dominus terræ et maris appareat.
John 9:6Hæc cum dixisset, exspuit in terram, et fecit lutum ex sputo, et linivit lutum super oculos ejus, + 9.6 Et fecit lutum. Sicut primum hominem de limo terræ formavit, ita per idem genus luti genus humanum reformavit. De saliva lutum fecit, quia Verbum caro factum est. Saliva est sapientia quæ ex ore Altissimi prodiit. Terra est caro Christi. Unxit oculos. Id est, catechumenum fecit, qui credit Verbum carnem factum. Unctus nondum videt, sed mittitur ut lavet, id est, baptizetur in Misso, id est in Christo, propter quod nomen piscinæ interpretatur. Baptizatus a peccatis lumen recepit.